Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1
Cinabrium.
Argentum
ſublimatum.
Argentum ſublimatur hoc modo: de viuo
loquor, nec pudet nomine barbaro vti: ſed
ſi Libet Latinè proferre, non tamen adeò
clarè, excoctum argentum vocetur.
Argen­
tum viuum, & ſutorium atramentum in
mortarium pari pondere coniice, & aceto
albo acerrimo eouſque miſce, donec argen­
tum viuum videri deſierit, inde vitreo vaſe
luto oblito excoque, donec concreſcat.
Si
quid ſubterfugerit nec coëat, iterum in mor­
tario addito aceto, terito, & denuò exco­
quito.
Præcipitatum.
Argentum coctum rubrum ſic fit, vocant
Præcipitatum.
Alumeu, chalcanhum æquis
portionibus ſumito, quibus adde ſalis dimi­
dio plus altero eorum, & diſtilla hoc totum
cum vitreis vaſis: huius aquæ pondo vnum,
argenti autem viui tria in vas vitreum po­
ne, inde diſtilla: & auctis ignibus perſeuera
eouſque, donec fumus, & vas rubeſcant, nec
aquæ quicquam ſuperſit: demùm fracto
vaſe collige argentum viuum, quod coire
iam videbis inſtar lapidis, hoc tenuiſſimè teri,
to in porphyritide tabula, & denuò exco­
que ac diſtilla, donec ſiccetur in vaſe vitreo:
rurſus fracto vaſe, materiam, quæ ſupereſt,
collige: ac denuò tere in tabula eadem ſub­
tiliſſimè: pòſt ipſum in æneo vaſe repone,
ſuppoſitóque igne valido, cum æneo baculo
miſce ac agita per ſpatium horarum dua­
rum, donec ſplendorem fermè ac rubedi­
nem minij acquirat: túncque exceptum ſer­
ua vitreis vaſis.
Vt verò hoc inter omnia
quæ citra dolorem carnes erodunt, & ſiccant
putreſcentia vlcera, ſi ritè factum fuerit, eſt
præſtantiſſimum, nec vlli alio vſui eſt quòd
ſciam: ita argento excocto ad fucum vtun­
tur, dealbat enim, & ſplendorem addit mu­
lierum vultibus: ſed dentes elidit, & fœto­
rem gignit oris.
Cæterùm ad argenti vſum,
& aurifabrorum artem, in non paucis con­
ducit.
Auripigmen­
tum coctum.
Vertunt colorem pleraque metallica vel
ſolo igne: vt auripigmentum, quod ſubci­
trini coloris eſt, in vitreo vaſe excoctum,
donec adhæreat vaſi, rubeſcit, vires præci pi­
tati ſuſcipit, nec tantò inferiores, quantò fa­
cilitate conficiendi vtilius eſt.
Pſoricum ex
duabus partibus chalcitidis, & vna cadmiæ,
vel ſpumæ argenti conſtat.
Miſcentur, addi­
tóque aceto candido acri teruntur, inde ſe­
pelitur Caniculæ tempore fimo equino qua­
draginta diebus: erutum teſta noua ſubie­
ctis carbonibus torretur, donec rubeſcat.

Smaltum vitri genus eſt, quo aureæ cauita­
tes implentur, variato colore, venuſtate exi­
mia: calores omnis generis recipit, ſplendét­
que optimum, & cui par non eſt, fit alumine,
& chalcantho, & lapidoſo ſale: alij vitro

colores miſcent.
Recrementum eſt, quòd à
metallo, dum excoquitur, detrahitur, ſpu­
mam vulgus vocat: vires, & materiam reti­
net metallici cuius eſt: ob id argenteum &
aureum denuò excoqui ſolet, ne quicquam
hominum auaritiæ pereat.
Quod verò non

liqueſcit metallo liquato, lapis eſt: retinet
& hic metalli quippiam, ac vires: ſed in no­
bilioribus metallis tunditur lapis diligenter,

atque excoquitur.
Dyphryges fit dum lapis
qui cum ære iunctus erat, vritur: eſt autem
ſaporis ærei, vt par eſt.
Cæruleum colorem
aut æris aqua inſperſus contrahit: quòd ſi
non aſpergatur, purpureus eſt, aut ſubniger.
Cadmiam diximus eſſe natiuam, ſed etiam

fit, dum metallum excoquitur hærens for­
naci, vt botrus.
Optima ex pyritide cæruleo
dum eſt in fruſtis, eſt candida, & quæ cùm
teritur, eſt candidiſſima, quoniam ex argen­
to, vel etiam ex auro fit.
Pompholyx adhæ­

ret, vt bulla dum metallum excoquitur, ſi­
millima lanarum penniculis.
Parietibus li­
cet hæreat, poſterior tamen eſt cadmia: can­
dida eſt, cùm teritur maximè.
Tutia vocatur
à vulgaribus.
Sed & Tutiæ appellatione in­
telligunt Spodon, quandoquidem inter Spo­
don, & Pompholigem haud multum inter­
ſit, cùm Pompholygis ſpecies fermè ſit Spo­
don, aut eius vice fungatur: nam Spodon
ignobilior eſt Pompholyx, vtraque ad medi­
camenta ocularia vtilis.
Eſt Spodos, quod

hæret parietibus fornacum ſecundis, in qui­
bus metalla ſeparantur, concreſcítque fumo
auri, argenti, ac plumbi terræ miſto, vnde im­
purior redditur Pompholyge ac debilior:
non enim vt Cadmia, vel Pompholyx ex fu­
mo, & prima materia metallorum, quæ &
ipſa eſt metallica, ſed ex ſolo fumo, & pul­
uere haud metalli participe concreſcit: vnde
Cadmia, & Pompholyx iuxta fodinas ſo­
lùm in fornacibus: Spodos verò in vrbi­
bus plærunque inuenitur.
Flos æris fit, aqua

ſuperæs, dum ex prima fornace ignitum
eruitur, affuſa.
Dum enim cogitur, expuit
granula quædam æri ſimillima, ſed tamen
quæ trita in puluerem facillimè redigantur.

Squama verò ab ære deciditur, dum malleis
percutitur: quòd verò eodem modo à ferro ex­
cidit, vocatur Stomoma, id eſt, ferri ſquama.
Ærugo fit caſu pauca, plurima verò ſic:
Æreum vas deterſum, alteri vaſi velut oper­

culum imponito, in ipſum vas inferius,
quod etiam poteſt eſſe lapideum, vel li­
gneum, aut ferreum, acetum acerrimum im­
pone, in decem diebus è fundo ærei vaſis,
quod velut operculum impoſuiſti, optimam
detrahes æruginem.
Colligitur autem multa
è vaſis amplioribus, pluribúſque, ac iterato
opere.
Et vt ex ære ærugo, ita ex ferro ferru­

go colligitur: & vt ærugo non ſolùm aſtrin­
git, ſiccat, ſed etiam erodit: ita ferrugo aſtrin­
git, & ſiccat vehementiùs ærugine, eroſio­
nis expers.
Nam in ærugine partes ſunt te­
nues atque acres ob calorem, in ferrugine,
nec calidum quicquam, nec tenue: quamo­
brem neque color venuſtus.
Pſoricum.
Smaltum.
Recrementum.
Lapis.
Dyphryges.
Cadmia.
Pompholyx,
ſeu tutia.
Spodos.
Æris flos.
Æris ſqua­
ma.
Ærugo.
Ferrugo.
Manifeſtum eſt igitur, in his metallicis,

quæ igne conſtituuntur, colorem ineſſe ſub­
tiliori ſubſtantiæ ſi non ſit niger: cúmque
tenuis ſubſtantia craſſæ haud poſſit immiſ­
ceri, niſi naturæ beneficio, vt demonſtratum
eſt, omnem colorem nigro excepto eſſe deci­
duum.
Atniger poteſt conſiſtere, cùm ſit pri­
uatio luminis, quæ in terreo conſiſtit.
Igitur
ærugini vermicularis proxima eſt.
Cùm
enim aceti albi partem ſumpſeris, atque vrinæ
veteris duplum, miſcueríſque in vaſe æris Cyprij,
agitaueríſque piſtillo tandiu, donec ſubſtan­
tiam quandam tenaciorem ſuſceperint, inde
addideris ſalis, & aluminis partem ex ſingu­
lis vigeſimam quartam, in Sole verò 40.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index