Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
aqua
communis; quantò ille leuior eſt aqua commu­
ni
, ergò reſiſtentia quam aqua in fert veſicæ aſcenden­
ti
ad reſiſtentiam ſpiritus vini eamdem proportionem
reciprocè
habet, quam ſpiritus vini leuitas ad aquæ
communis
leuitatem.
Quapropter aqua communis
duplò
reſiſtentior erit quàm ſpiritus vini, veluti iſte
ſupponitur
duplò leuior illo.
Modò, quia aduerſarius
ſupponit
, quòd conatus, & impetus quo aſcendit
aerea
veſica per prædicta duo fluida menſurari de­
beat
ab exceſſu, ſeu differentia leuitatum eorumdem
corporum
, igitur aerea veſica B, quæ tres gradùs le­
uitatis
habebat, aſcendet per aquam A vnum gradum
leuitatis
habentem conatu, ſeu impetu menſurato à
differentia
prædictarum leuitatum, quæ erit duorum
graduum
, ſed in ſpiritu vini O qui duos gradus leui­
tatis
habebat, aſcendet, eadem pila B impetu æquali
differentiæ
leuitatum eorundem corporum, quæ erit
vnius
ſolummodò gradus, & hæc quidem conſequun­
tur
ex demonſtratis in pr. 48. & 52. qua proptèr ra­
tione
differentiarum inter leuitatem corporis B, &
leuitates
prædictorum fluidorum veſica B per aquam
aſcendet
conatu, & impetu duplo eius, quo per ſpi­
ritum
vini eleuatur; nihilominùs velocitas qua præ­
dicta
veſica B aſcendit in aqua, non poterit eſſe du­
pla
eius, qua ſublimatur in ſpiritu vini, licèt virtus, &
energia
, qua impellitur per aquam dupla ſit eius,
quæ
in ſpiritu vini exercetur, proptereà quod ſuper­
uenit
noua cauſa, à qua prædicti impetus retardantur,
& valdè alterantur, hæc verò eſt maior denſitas aquæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index