Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

viſu, ſed tactu, poſſum enim abſque noxa manum ad
latus flammæ approximare, vt ferè eam contingam,
non verò poſſum manum ſupra flammæ verticem
notabili diſtantia vnius palmi abſque dolore, & v-
ſtione retinere, igitur dicendum eſt, quòd ſubſtan-
tia illa ignita vltra verticem flammæ redditur tranſ-
parens, & ideò inuiſibilis alia noua de cauſa efficitur.
Sed tamen negari non poteſt productio, & extenſio
ſubſtantiæ igneæ vltra flammam productæ, cùm hoc
ab ipſo tactu conuincatur.
Sed dices, quare ſupra flam-
verticem in multò maiori altitudine non ampliùs
tactu percipitur effluuium calidiſſimum eius, vt pro-
eius verticem percipiebatur?
At forſan hoc acci-
dit, quia ignea ſubſtantia fluidiſſima ab occurſu aeris
diſpergitur, & ſubdiuiditur in alias partes minores
ab inuicem diuiſas, & diſcretas, vt videmus aquæ
copiam è ſumma turri delapſam in progreſſu deſcen-
ſus ſubdiuidi in innumeras guttulas inter ſe diſcre-
tas, & ſicuti non æquè humectat, & madefacit pluuia
illa, ac maſſa integra aquæ vnita, quia nimirùm nul-
la pars ſubiecti corporis à maſſa continua aquæ tacta
relinquitur arida, cùm in pluuia non omnes partes ſo-
li madefiant humectentur que, ita propè verticem flam
ignis vnitus manum percutit, atque terebrat, cum
è contra in remotiori altitudine ſpicula illa ignea val-
diſcreta plagas exiguas, & inter ſe diſtantes
ipſa manu inferant, & hinc minori noxa, minorique
dolore incurſus ignis tolerari poterit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index