Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
poſſe
vt argines prædicti aquei cuiuſcumque altitu­
dinis
perſiſtant, ſi enim quartam partem latitudinis
digiti
auricularis ſuperauerint, ſubitò deorsùm præ­
cipitantur
.
Ratio quæ aſſignari ſolet, huius effectus,
aut
eſt compreſſio aeris multoties à nobis reiecta, aut
quia
veluti in aceruo granorum tritici, vel arenæ con­
tingit
efficitur montuoſitas quædam decliuis, quią
nimirùm
ſupremæ partes fulciuntur ab inferioribus,
vt
arginem inclinatum efforment, qui non poteſt
leuari
vltra angulum ſemirectum, aliàs ſubitò grana
ipſa
deciderent deorsùm; concipiunt ergo minimą
aquam
componentia eſſe minutiſſima quædam gra­
nula
, & proindè ad inſtar arenæ efformare poſſe ar­
ginem
prædictum.
Sed hoc non videtur ſufficiens
duplici
de cauſa, primò quia argines aquei non ele­
uantur
ad quamlibet altitudinem, vt contingit in
ceruo
granorum tritici, licèt enim angulus inclina­
tionis
arginis aquei, ſcilicèt complementum anguli
AGF
, minor ſit ſemiſſe vnius anguli recti, non poteſt
altitudo
prædicti arginis eleuari vltra altitudinem̨
quadrantis
latitudinis digiti auricularis, cùm oppo­
ſitum
obſeruetur in aceruo granorum tritici.
Præte­
rea
argines aquei BAG, & FI ſunt curui, & gibbi, &
in
infima eius parte G angulus inclinationis maior eſ­
ſe
ſolet ſemirecto, igitur requiritur aliqua alia cauſa
præter
fulcimentum particularum minimarum, quod
in
arena, & in aceruo granorum tritici contingit.
Hoc
egregiè
ex noſtra hypotheſi ſaluatur, dum enim la­
mina
FG deſcendit infra ſupremam aquæ libellam IB,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index