Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ex
aliorum Authorum principijs.
Et primò ſi aquą
ſponte
ſua aſcendit intra fiſtulæ cauitatem à vi parti­
cularum
eius ſe mouentium, igitur aut grauitate om­
ninò
carent, aut in tali caſu eam non exercent (quod
vltrò
aliqui Authores concedunt) ſi inquam hoc ve­
rum
eſt, impoſſibile eſſet vt aqua in fiſtula immiſſą
perpendiculariter
erecta exerceret vllam vim com­
preſſiuam
deorsùm, & ideò ſi fiſtula infernè prolon­
garetur
, nullo pacto aqua ibidem deorsùm deſcende­
ret
, quod tamen experientiæ refragatur, nam eadem
fiſtula
cum aqua contenta in aere translata, & per­
pendiculariter
ad horizontem erecta ſi inuerſo ſitu
diſponatur
vt pars eius ſupina A fiat prona, aut ei alia
fiſtula
infernè adnectatur, aqua in ea contenta celeri
motu
deſcendit, ſi madida fuerit, quouſque prope
infimum
orificium perducatur; igitur falſum eſt
quæ
in fiſtula contentæ particulas grauitate priuari,
proindeque
ſponte ſua intra fiſtulam aſcendere.
Cum
verò
aiunt cauſam prædicti aſcenſus aquæ penderę
ex
eo quòd eius particulæ naturali inſtinctu feruntur
versùs
fluidum aqueum, vel aquæ analogum conten­
tum
in vitri internis poroſitatibus, nec à grauitate,
quam
negant, impediri poſſunt: ſi hoc, inquam, ve­
rum
eſſet, madefacta vniuerſa fiſtulæ interna cauita­
te
, & poſtea exinanita, atque immerſo orificio infra
aquæ
ſubiectæ libellam eleuari ſemper altiùs deberet
aqua
vſque ad fiſtulæ ſupremum orificium, quod ta­
men
eſt falſum, non ergo ſponte ſua aqua intra fiſtu­
lam
eleuatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index