Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
quæ
moles ab infimo eiuſdem fiſtulæ orificio egredi­
untur
, & propterea vna, & eadem velocitate deter­
minata
ab eius ſumma altitudine aqua fluit, (ſi tamen
ſemper
fiſtula repleta ſupponatur); ergo æqualibus
temporibus
tanta aquæ moles ſupernè infunditur,
quanta
inferiùs ab eadem fiſtula egreditur, quare in
progreſſu
motus intra fiſtulam eadem velocitate à qua
excurrit
, qua infernè egreditur, cùmque hæc veloci­
tas
ab altitudine caſus, ſeu longitudine penduli, vel
fiſtulæ
determinetur, igitur velocitas aquæ intra ca­
nalem
fiſtulæ ſemper eumdem gradum habet, æqua­
lem
ſcilicèt ei, qui fiſtulæ longitudini competit.
po­
ſtea
, vt ſubſequentes propoſitiones demonſtrari com­
modiùs
poſſint; Primò ſupponendum eſt vt euidens,

quòd
ab eodem fiſtulæ orificio, perpendicularitèr ta­
men
erecto ad directionem aquæ fluentis, duæ moles
æquales
aquæ æqualibus temporibus egreſſæ neceſ­
ſariò
æqualibus velocitatibus egredi debent; & è con­
uerſo
ſi velocitates æquales fuerint, paritèr moles
quæ
æqualibus temporibus effluxæ erunt quoque in­
ter
ſe æquales.
Vnde colligitur, quòd velocitatę
dupla
eodem tempore paritèr dupla moles aquæ ab
æquali
foramine egreditur, idemque dicendum eſt
de
qualibet æquè multiplici proportione: paritèrque
ſi
velocitas partes fuerit alterius velocitatis, paritèr
moles
aquæ ab æqualibus foraminibus eodem tem­
pore
egredientes eamdem proportionem commen­
ſurabilem
habebunt, quam habent earum velocitates.
Supp. 1.
Supp. 2.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index