Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 579 > >|
1
particulas
ſalis, & aliorum corporum.
Modò oſſa in
animali
diſrumpi, aut iuxari non poſſunt, vt oſten­
ſum
eſt Prop. 29. niſi pondus incumbens ex vną
parte
tantum comprimat, vt contingit in baiulis; at
ſi
compreſſio ſubdiuidatur, vt ſphæricè, ſursùm, &
deorsùm
, & lateraliter æqualibus viribus comprimat,
ita
vt nulla cutis particula libera à preſſione ſit, tunc
quidem
eſt impoſſibile vt ſciſſio, vel luxatio ſubſe­
quatur
; idipſum dicendum eſt de neruis, ac mu­
ſculis
, qui licèt ſint molles, tamen quia conſtant ex fibris
conſiſtentibus
, & tenaciſſimis, fit vt vniuersè poſſint
ſe
viciſſim fulcire, & reſiſtere vniuerſali, & ſphæri­
compreſſioni: idem dicendum eſt de ſanguine,
& alijs humoribus animalis, qui aquæ naturam par­
ticipant
, & ſicuti aqua manifeſtam condenſationem
non
patitur, ſic quoque animalis humores in cauita­
tibus
vaſorum eius contenti contritionem pati qui­
dem
poſſunt ab impulſu facto ab vnico, vel paucis
locis
peculiaribus; at ab vniuerſali, & circumqua­
que
facta compreſſione minimè poſſunt è ſuis vaſis
expelli
, ac diuelli.
quotieſcumque igitur partes ſo­
lidæ
, tendinoſæ, aut carnoſæ, aut humorales, ſciſſi­
onem
, luxationem, contuſionem, aut aliam quam­
libet
ſitus mutationem non patiuntur eſt impoſſibi­
le
, vt dolor, aut paſſio in animali ſubſequatur, quæ
à
nulla alia cauſa, quàm à continui diuiſione creari
poteſt
.
Quà propter cùm vrinatores in profundo ma­
ris
demerſi ab aqua æquali vi vndique compriman­
tur
, ſupernè ſcilicèt, infernè, & lateralitèr circum-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index