Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13 1
14
15 2
16
17 3
18
19 4
20
21 5
22
23 6
24
25 7
26
27 8
28
29 9
30
< >
page |< < (3) of 213 > >|
173DE IIS QVAE VEH. IN AQVA. iuncta, & continuata: ſitq; ſectio planorũ ipſius K m K n:
& in humido intelligatur quædam magnitudo r s q y ex ip
ſo humido conſtans, æqualis, &
ſimilis ſolidæ b h t c, quæ
quidem pars eſt ſolidæ magnitudinis in humido demerſa.

partes igitur humidi, quæ ſcilicet in prima pyramide ſuper
ficie x o continetur, &
quæ in altera continetur p o, æquali
ter ſunt poſitæ, &
continuatæ ſed non ſimiliter premun-
tur.
nam contenta quidem x o, premitur ſolido e h t f, &
humido interiecto inter ſuperficies x o, l m, &
plana pyra-
midis;
contenta uero p o premitur ſolido r s q y, & humi-
do inter ſuperficies o p, m n, &
pyramidis plana interiecto.
minor autem eſt grauitas humidi, quod eſt inter m n, o p,
quàm eius, quod inter l m, x o.
ſolidum enim r s q y eſt mi
nus ſolido e h t f:
cum ſit æquale ipſi b h t c; quia magnitu
dine æquale, &
æque graue ponitur ſolidum, atque humi-
dum:
reliquum autem reliquo inæquale eſt. conſtatigitur
partem contentã ſuperficie o p, expelli ab ea, quæ ipſa x o
continetur:
& non conſiſtere humidum. ponebatur au-
tem conſiſtens, &
manens: non ergo ex ſuperficie humidi
extat aliquid ſolidæ magnitudinis.
ſed neque demerſum
ſolidum ad inferiora feretur.
Similiter enim prementur
omnes partes humidi æqualiter poſitæ, cum ſolidum ſit æ-
que graue, atque humidum.
PROPOSITIO IIII.
Solidarvm magnitudinum, quæcunque
leuior humido fuerit, demiſſa in humidum non
demergetur tota, ſed aliqua pars ipſius ex humi-
di ſuperficie extabit.
SIT magnitudo ſolida humido leuior; & demiſſa in hu
midum demergatur tota, ſi fieri poteſt, ut nulla pars

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index