Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
71 30
72
73 37
74
75 32
76
77 25
78
79 34
80
81 35
82
83 36
84
85 37
86
87 38
88
89 39
90
91 40
92
93 41
94
95 42
96
97 43
98
99 44
100
< >
page |< < of 213 > >|
8 tibi, qui iam in iis multam operam, multumq́; ſtu-
dium poſuiſti, cogitandum relinquo.
nonnulla præ-
terea Archimedes vt perſpicua in his tractandis po-
nere non dubitauit, quæ veteres mathematici, qui
de conicis conſcripſerunt, plurimis, &
firmiſsimis
argumentis probauerũt.
Hæc autem idcirco à nobis
omnino ignorantur;
quòd poſtremi quatuor libri
conicorum Apollonii Pergæi adhuc in tenebris de-
liteſcunt.
Qua quidem in re (vt mea fert opinio)
ſingulari fato fuerunt mathematicæ diſciplinæ, cum
tot ſcriptorum præclara monumenta interierint, per
quæ non ſolum in ſtudioſos homines, uerum etiam
in humanũ genus mirabiles utilitates importatæ fuiſ-
ſent.
nam cum mecum conſidero quàm late pateant
hæ nobiliſsimæ ſcientiæ, quãtopere rebus publicis &

priuatis admirabili quadã ratione, atque ordine gu-
bernandis neceſſariæ ſint, dubitãdum non exiſtimo,
quin magna ſit habenda gratia huius diuini boni au-
ctoribus, &
inuentoribus: ueterumq́; græcorum pru
dentiam ſatis admirari non poſſum, qui pueros cum
primum fari cœpiſſent, his diſciplinis imbuendos cu
rabant, ut à prima ætate multiplicis, ac ſubtilis ſcien-
tiæ contemplationi aſſueti nihil paruum, aut humile
cogitarent:
ſed uel ſe totos ijs artibus traderent, qua-
rum ope ciuitatibus ſuis &
præſidio, & ornamento
eſſe poſſent:
uel humanis ſtudijs multam ſalutem di-
centes, diuinam philoſophiam toto animo amplexa-
rentur, cum ad eam per mathematicas diſciplinas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index