Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 303 > >|
1tur principijs, vt fuſiùs infra explicabitur; diuerſasque omnino
demonſtrationes efficiunt.
Quoniam verò ea, circa quæ me­
chanica facultas verſatur nempe pondus & vis, qua illud mo­
uetur, ſub obiecto adæquato phyſices materialiter contine­
tur, ac non ſolùm geometricis, ſed naturalibus quoque ratio­
nibus nonnulla de ipſis demonſtrantur; hinc eſt, vt mechani­
ca problemata à phyſicis non dicantur valde ſeiuncta, nec
admodum diſtinguantur.
Quare concludit Philoſophus, me­
chanica problemata eſſe naturalium, mathematicarumque con­
templationum communia, hoc eſt ratione ſubiecti materia­
lis quod commune eſt phyſicæ ac mathematicæ, & ratione
quarundam concluſionum quę quidem vtrarumque ſcientia­
rum principijs demonſtrantur.
Verùm vt hęc omnia diſtinctiùs eluceſcant, nihilque ad hu­
ius textus Ariſtotelis, naturæque artis mechanicæ intelligentiam
in vniuerſum quoad fieri poteſt deſideretur, nonnullas addi­
tiones hìc ſubnectere opere pretium putauimus, in quibus ea­
dem ſeorſum, ac luculentiùs, aliaque permulta ad comple­
mentum doctrinæ exponere conabimur.
De Nomine, & Origine facultatis
Mechanicæ.
ADDITIO PRIMA.
Nomen hoc mechanicæ facultatis, machinalem artem
aut ſcientiam ſignificat; ſumpta ethimologia à machi­
na, ſeu inuentione qua aliquid molimur, & quòd adiectiuum
mechanicus, vel mechanica deriuetur à græca voce μηκανικὸς,
& hæc μηκανη, vel à μηκὰνηκα, quæ inuentionem, & machi­
namentum ſignificat.
Vnde etiam apud latinos machina, tam
animi quoddam inuentum aut molimen, quàm inſtrumentum
aliquod artificioſum quo moles leuantur, aut quocunque
modo pelluntur denotare vt plurimum conſueuit, iuxta illud
Taciti, Nihil tam ignarum barbaris quàm machinamenta, &
aſtus oppugnationum.
Illudque Liuij, Turres contabulatas,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index