Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 303 > >|
1niſi ex principijs geométricis, quare ficat de lride multa
pertractantur in Phyſica, quod ramen non tollit omnimodam
eius cognitionem ad Perſpectiuam referri, ita quamuis mul­
ta de graui & leui ſumantur ex phyſicis, hoc non obſtat quo­
minus prout artificiosè mobilia ſunt, ex profeſſo & omnino
ſolum cognoſcantur in hac ſcientia ex principijs mathemati­
cis.
Et ſic, grauia æqualia ex æqualibus diſtantijs æquè pon­
derare, vnumque in libra non poſſe aliud vincere, non ſatis
probatur ex illo principio physico, quod àctio debeat eſſe ab
inæquali proportione.
Quando quidem inæqualitas diſtan­
tiæ non tollit æqualitatem ponderis, nec proportionem illius
ad alterum, ſi ſecundum ſe ac phyſicis conſideretur, tollit
autem ſe mathematicè demonſtratur, maiorem diſtantiam à
centro, vbi grauia falciantur, grauitatem, vel potiùs effe­
ctum illius, actumque ponderandi in ipſis grauibus augere.
Item maior velocitas, ac facilitas quam experimur in motu
circulari earum partium, quæ magis diſſant à centro, non
probatur à priori, nec demonſtratur ex eo quod maius ſpa­
tium percurrant in æquali tempore, nam hoc eſt idem per
diuerſa explicare.
Demonſtratur autem per cauſam, & à
priori, ex illo principio mathematico, quod quanto magis li­
neæ à centro diſceſſerint, magis participant de motu recto
ac naturali, minusque retrahuntur in circumuolutione circull,
at ſuo lo eo explicabitur ex Ariſtotele qui ſanè in hoc alijsque
dogmatibus mechanicis non vtitur demonſtrationibus geo­
metricis ad exemplum, vt in logica vel phyſica, neque ad
confirmationem veritatis probatæ; ſed ve abſolutè probet
quod aſſumpſerat, quodque aliter omninò probare nequiret.
Ex quibus fæcile apparet quid reſpaondendum ſit ad quar­
tum & quintum argumentum, nempe principia mathemati­
ca non modo in mechanica ſcientia deſeruire ad maiorem
claritatem doctrinæ, & vt hæc aptetur ad praxim circa parti­
cularia, ſed abſolutè ad demonſtrandas ſuas concluſiones in
vniuerſum, quas quippe aliter non poſſet omninò probare.
Id quod non ſolum verificatur in vni vel altera concluſione,
ſed ferè in omnibus, vt in progreſſu conſtabit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index