Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

aqua communis; quantò ille leuior eſt aqua commu-
ni, ergò reſiſtentia quam aqua in fert veſicæ aſcenden-
ti
ad reſiſtentiam ſpiritus vini eamdem proportionem
reciprocè habet, quam ſpiritus vini leuitas ad aquæ
communis leuitatem.
Quapropter aqua communis
duplò reſiſtentior erit quàm ſpiritus vini, veluti iſte
ſupponitur duplò leuior illo.
Modò, quia aduerſarius
ſupponit, quòd conatus, & impetus quo aſcendit
aerea veſica per prædicta duo fluida menſurari de-
beat ab exceſſu, ſeu differentia leuitatum eorumdem
corporum, igitur aerea veſica B, quæ tres gradùs le-
uitatis habebat, aſcendet per aquam A vnum gradum
leuitatis habentem conatu, ſeu impetu menſurato à
differentia prædictarum leuitatum, quæ erit duorum
graduum, ſed in ſpiritu vini O qui duos gradus leui-
tatis habebat, aſcendet, eadem pila B impetu æquali
differentiæ leuitatum eorundem corporum, quæ erit
vnius ſolummodò gradus, & hæc quidem conſequun-
tur
ex demonſtratis in pr. 48. & 52. qua proptèr ra-
tione differentiarum inter leuitatem corporis B, &
leuitates prædictorum fluidorum veſica B per aquam
aſcendet conatu, & impetu duplo eius, quo per ſpi-
ritum vini eleuatur; nihilominùs velocitas qua præ-
dicta veſica B aſcendit in aqua, non poterit eſſe du-
pla eius, qua ſublimatur in ſpiritu vini, licèt virtus, &
energia, qua impellitur per aquam dupla ſit eius,
quæ in ſpiritu vini exercetur, proptereà quod ſuper-
uenit noua cauſa, à qua prædicti impetus retardantur,
& valdè alterantur, hæc verò eſt maior denſitas aquæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index