Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
aeream lanuginem, ſeu cruſtam continguam, & con-

nexam LG, verùm lanci oppoſitæ B, adhæret ſphæ-
ra aerea HK denſior, vt potè non excalefacta à ferro
feruente; hinc fit vt ſumma lancis B vnà cum adnexa
cruſta ambientis aeris HK grauior ſit ærea lamina A
vnà cum rariori lanugine aeris adhærentis LG. Mirum
igitur non eſt, quòd a maiori pondere libræ extremi-
tas E deprimatur, & ei oppoſita D eleuetur.
Eodem

ferè modo, vt dicebam priùs, aer cubiculi circą,
caminum cùm ſit valdè denſus, comparatus cum flam
ma
, & aere calefacto intra caminum exiſtente, &
ideò valdè rarefacto, mirum non eſt ſi proptèr illius
grauitatem excedentem ſursùm exprimat leuiorem
flammam, acremque adhærentem paritèr rarum.
Eſt
igitur euidentiſſimum in hiſce experimentis, quòd
aer flammam ambiens, nedùm eam exprimit, ſed bonam
partem aeris rarefactam vnà cum flamma impellit quo-
que ſursùm.
Sed dicet aliquis, cur circa flammam̨

lucernæ non obſeruatur prædictus ventus?
reſpon-
detur non eſſe æquè ſenſibilem, quia nimirum lucer-
flamma non inſinuatur intra fiſtulam aliquam, vt
eſt canalis camini, qui exitum habet extra cubiculum;
cùm ergo lucernæ flamma vndique ambiatur ab aere
aperto abſque euidenti cun motione eam impellere
ſursùm poteſt exprimendo, nimirùm facto breui cir-
cuitu à vertice flammæ vſque ad eius baſim, & ob
flammę exiguitatem parua quoque eſt moles aeris ei
contigua, quę agitatur, & conuoluitur, & hæc eſt
ratio, quare circa lucernæ flammam ventus non ob-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index