Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
conſtringatur
anguſteturque, & proinde incumbens
aqua
velociori motu, & ideò impetu, & vi maiori
fluere
cogatur per anguſtias C, quàm per amplum̨
alueum
BFQ quare oportet vt vehementiùs, & ma­
iori
impetu, & vi pars olei versùs C deorsùm com­
primatur
, contundaturque quàm reliquæ partes olei
propinquiores
vertici eius B, è contra aqua ſubiecta
CKIG
reflectitur ſursùm, impellit, atque contundit
infimam
baſim olei GC ea vi, & impetu quo collate­
ralis
aqua FCPQ exceſſu ſuæ grauitatis ſuperat ſpe­
cificam
olei ponderoſitatem.
Patet ergo quod à dua­
bus
viribus contrarijs, veluti prælo, comprimitur oleum
BCG
ſupernè ab impetu aquæ obliquè deſcenden­
tis
per BC, & infernè à vi aquæ reflexæ oleum ſursum
impellentis
, cùmque vis, & compreſſio, quæ ſupernè
infertur
, inæqualis ſit, vehementiori, & validiori vi
facta
propè terminum C, & debiliori, verſus verticem
B
, impulſus verò ſubiectæ aquæ IKCG licèt vnifor­
mis
ſit vbique, nihilominùs propter minorem deſcen­
dentis
aquæ obſiſtentiam in B, quàm versùs C ſit
vt
vehementiùs oleum impellatur contundaturque à
ſubiecta
aqua reflexa versùs axem IG vbi niſum con­
trarium
debiliorem offendit quàm versùs latera A, &
C
, & propterea ſuperficies ſubiecta olei AGC exca­
uata
erit ad modum ſcutellæ, & hoc quidem neceſ­
ſariò
efficietur non à vi intrinſeca, & naturali leuita­
tis
ipſius olei, ſed à ſuppoſita energia grauitatis
fluidi
ambientis, quod fuerat demonſtrandum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index