Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
qualis
eſt illa, quæ in magnete, & magneticis corpo­
ribus
obſeruatur.
Sed hæc inferiùs refellentur. alij
poſtea
recurrunt ad figuras hamatas, & vncinatas
corporum
gluten componentium.
Sed meo iudicio
videntur
huiuſmodi curuitates, & vncinos per ſę
minimè
viſcoſitatem efficere poſſe, quia poſtquam̨
actu
vncini, & hami illi diſſoluti, & disiuncti ſunt,
nullam
vim haberent ſe ſe denuò recolligendi, & vni­
endi
; poſſet profectò hoc effici ſi prædictę hamatæ fi­
guræ
eſſent flexibiles, & reſilientes, vt machinæ, &
arcus
, qui poſtquam diſtracti ſunt, vim habent ſe con­
trahendi
.
Quod verò particulæ fluidi machinæ na­
turam
participent, confirmatur ex eo, quòd fluidą,
quæ
rigida, & dura reddi poſſunt, poſt refrigeratio­
nem
flecti poſtea, & reſilire, & dirigi ſponte videmus,
cum
ſumuntur graciles laminæ prædicti corporis in­
durati
, vt patet in glacie, vitro, ferro, &c.
Quòdque
præterea
veriſimilis ſit prædicta poſitio machinula­
rum
in fluidis, patet exemplo aeris, qui reuerà com­
ponitur
ex particulis reſilientibus ad modum machi­
, vt ſuperiùs oſtenſum eſt, igitur non erit impoſſi­
bile
, vt eamdem naturam fluida denſiora participent,
ſcilicèt
conſtent ex ijſdem machinulis, alitèr tameņ
efformatis
, quàm in aere.
Verum tamen eſt, quòd
prædictæ
machinulæ in aqua, & ſimilibus fluidis de­
bent
eſſe valdè ſuperficiales, veluti lanugo quædam
tenuis
, & debilis inueſtiens quodlibet aquæ mini­
mum
, ſcilicèt concipi debet interna, & indiuiduą
quælibet
aquæ particula ſolida, & dura, cuius figura

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index