Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

non autem in grandioribus; conſtat enim experientia
aquam, & cætera fluida naturam quamdam glutino-
ſam, & viſcoſam habere, quod quidem euincitur ex
eo quod guttæ fluidæ ſuſpenſæ pendent è ſupremis
ramis arborum, & ſi quis velit particulam eiuſdem
guttæ à reliqua eius maſſa diuellere, perſentiet reſi-
ſtentiam aliquam, & ceſſante vi externa denuò gutta
ſponte recolligitur; quòd verò prædicta operatio
pendeat à glutine, conſtat ex eo, quòd ſi aquæ puriſ-
ſimæ addatur miſceaturque ſuccus, vel maſſa aliqua
glutinoſa, & viſcoſa, tunc quidem guttulæ penden-
tes ampliores fiunt, in fila tenuiſſima ſatis longa ex-
tenduntur, atque in membranas graciliſſimas attenu-

antur quoties inſufflato aere efficiuntur bullæ ingen-
tes
, quas pueri efformare ſolent.
Sic videmus ſaliuam
viſcoſam, vel aquam cum albugine oui, vel ſaponi
admixtam extendi in tenuiſſima fila, & denuò recol-
ligi, qui effectus procùl dubio illi viſcoſitati admix-
tribui debet.
Si igitur tam inſignis effectus pro-
ducitur à grandi copia glutinis, vel humor is viſcoſi,
quis dubitabit eumdem effectum quando eſt minùs
inſignis productum fuiſſe à minori copia eiuſdem̨
glutinis, & viſcoſi humoris?
Sed nemo ferè dubitat
in aqua, & in reliquis fluidis viſcoſitatem, aut quid
analogum glutini in exiſtere, dubitatur ſolummodò
de cauſa prædicti glutinis, cùm hæc poſſit eſſe exter-
na, & interna, duo enim corpora vniri poſſunt, & re-
ſiſtere ſeparationi, cùm à cauſa externa impelluntur
vnum versùs aliud, vel potiùs ab aliqua vi motiua,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index