Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

impellentis corporis, in illo verò caſu impulſio fie-
ret à diminuto gradu velocitatis eius, ſcilicèt ab ex-
ceſſu ſupra velocitatem fugientis corporis.
Prætereà
in corporibus concretis non omninò duris, nouus mo-
tus imprimi non poteſt in inſtanti, ſed in tempore, vt
alibi oſtenſum eſt, non contactu ſimplici, ſed ſociali
motu mouentis, & mobilis, hoc autem faciliùs con-
ſequi poteſt in corpore aliquo quieſcente amouibi-
litèr, quàm ſi agitetur directè, vel tranſuersè.
Hinc
colligitur falſum eſſe, quòd faciliùs impelli poſſet
corpus agitatum, quàm quieſcens, ſi modò quies fue-
rit amouibilis, vt dictum eſt.
Et profectò quies illą
particularum cuiuslibet corporis firmi, & duri noņ
erit amouibilis, ſcilicèt illæ particulæ non ſunt indif-
ferentes ad motum, cum non à qualibet exigua, & mi-
nima vi motiua moueri, & diuelli ab integra maſſą
dura queant, ſed requiritur inſignis violentia vt par-
ticulæ aquæ glaciatæ à tota maſſa ſeparentur; ex quo
proinde inferre licet, quòd vt plurimùm figuræ præ-
dictarum particularum durum corpus componentium,
nec ſunt regulares, nec lęuigatæ, ſed miris modis an-
guloſæ, ramoſæ, contortæ, & vncinatæ, & proindè
partes eius aſperæ, & anguloſæ ſeſe contingentes, &
viciſſim vna intra ſpatium alterius inſinuata, poſſunt
mutuò ſatis benè congruere, componereque quaſi pa-
uimentum, & opus teſſellatum, & ſic non poteſt vna
particula ex toto aggregato diuelli extrahique, noņ
quidem propter eius quietem, aut defectum motus,
ſed tantummodò quia eius concatenata ſtructura dif-
ficilè diſ ſoluitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index