Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
Cap. 7. dę
natura flui-
ditatis.
SI modò philoſophari velimus non iuxtà homi-
num placita, ſed ſecundùm naturæ leges, quatuor
conditiones neceſſariæ eſſe videntur ad fluidi conſti-
tutionem.
Primùm vt ſit corpus diuiſum, & ſub diui-
ſum in exiguas, & minimas particulas.
Secundò vt
eius figuræ ad orbicularem formam quam proximè
accedant.
Tertiò vt harum ſuperficies, vel ſint per-
fectiſſimè lęuigatæ ad modum ſpeculi, vel ſaltem facilli-
vna ſuper alteram excurrere, & fluere poſſit.
Et tandem
oportet vt omnes habeant æqualem vim motiuam qua
deorsùm tendant, ſcilicèt ſint æquè graues; Poſſent
hæc omnia (licèt rudi exemplo) non ineptè confir-
mari ſumptis pluribus globulis cryſtallinis, poſitiſque
in aliquo vaſe, primò prædicti globuli ad ſigaram̨
vaſis adaptantur, & ſi manus vſque ad fundum vaſis
immittatur, tunc globuli prædicti locum cedunt, & ad
latera excurrunt, præterea poterit moueri vna, vel al-
tera pila cryſtallina, quieſcentibus pilis collaterali-
bus, vel parum motis; inſuper poſt agitationem ex-
planarentur prædicti globuli, non enim aceruum, aut
montem efficerent, veluti grana frumenti, aut arenæ,
ſed ob eorum læuitatem facilè excurrerent deſcende-
rentque versùs infima loca, & ſic ſuprema ſuperficies
explanaretur, & proximè horizonti æquidiſtantèr
diſponeretur.
Si poſtea prædictæ ſphærulæ cryſtalli-
magis exiguæ, & minutæ eſſent, tunc multò faci-
liùs prædictæ operationes efficerentur, & ſi tandèm
ad ineffabilem paruitatem redigerentur, non poſſent
neque tactu neque viſu percipi, ſed apparentem con-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index