Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

eiuſdem ferri, vel vitri fluentis inſignitèr augetur ſu-
pra molem, quam idem corpus durum, & conſiſtens
priùs habebat; ignis ergò copioſiſſimè, & vehemen-
tiſſimè fluens inter particulas ferri, vel vitri idem pro-
pemodum præſtat, ac rotulæ, vel cylindri ſuper quo-
rum rotunditatem lapides anguloſi, & figuras irre-
gulares habentes labuntur, vel vſum præſtat ſebi,
vel cuiuslibet alterius corporis vnctuoſi, ope cuius a-
renulæ aſperrimæ lubricitatem acquirere poſſunt, & v-
na particula ſuper aliam facili negotio circumuolui,
agitari, ac dilabi poteſt, quod perindè eſt, ac ſi præ-
dictæ particulæ vitri, aut ferri acquiſiuiſſent figuram
lęuem, rotundam, vel orbicularem ęmulantem.
Ve-
rum tamen eſt, quòd huiuſmodi operatio effici nullo
modo poteſt abſque commotione, vertigine, & tranſ-
poſitione
minimarum partium metalli, vel vitri, ſed
non indè euincitur fluiditatem in tali caſu abſolutè
dependere à prædicta commotione partium, niſi ex
accidenti, quatenus non poſſunt ſegregari, & fluere
particulæ aſperæ, & anguloſæ ferri, vel vitri abſque
ſuperabundanti, & vehementi profluuio ignis, à quo
demùm particulæ ipſæ ſolidæ lubricitatem, & motum
acquirunt.
Hoc autem bellè confirmatur ab experi-

mento adducto à doctiſſimo Roberto Boile quando
alabaſtri puluerem ab igne feruenti fluxibilitatem ac-
quiſiuiſſe ait, at poſtmodum quælibet particula eiuſ-
dem fluoris ſupra papyrum refrigerata reperiebatur
aggeries arenularum minutiſſimarum, neque concre-
tum, & ſolidum corpus efficiebat, vt in vitro, & fer-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index