Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1

non
autem à defectu ponderis eius.
Si enim ſuſpen­
dantur
ex filis æquè longis duæ pilæ vna plumbea,
altera
verò lignea quarum quælibet vnam vnciam̨
pendat
tunc ſi æquè à perpendiculo remoueantur, ef­
ficient
vibrationes æquitemporaneas, at continen­
tèr
vndulationes ligneæ pilæ breuiores fiunt, dùm̨
breuiora
ſpatia hinc inde, & diminuta percurriit, hìc
verò
conſtat tarditatem ligni non à defectu ponderis, cum
vnius
quoque vnciæ ſit, ſed ab amplitudine molis
ius
, quatenùs ſua dilatata ſuperficie cogitur expelle­
re
ampliorem aeris molem è ſuo loco, quem euidentiſ­
ſimum
eſt reſiſtere expulſioni, vt flabello, & alijs in­
numeris
modis experimur.
Sed præterea ſuademur,
quod
non à pondere aucto celeritas eius motus in flui­
do
augetur; ſi enim ſupponamus ingens nauigium̨
æquè
velocitèr per maris ſuperficiem excurrere, ac
linter
, manifeſtum eſt ea nullam grauitatem exercere
tranſuerſaliter
dum in aqua innatant.
adueniat poſtea
impedimentum
externum, v. g. plures homines ſuis
viribus
conentur impedire, & firmare curſum prædi­
ctorum
inæqualium nauigiorum, procùl dubio ener­
gia
vnius hominis tantùm ſiſtere, & ob firmare pote­
rit
lintrem, cùm è contrà nauis illa ingens æquè velox,
ac
nauicula non poſſit impediri, neque velocitas eius
omninò
extingui ab ingenti conatu, & repulſu centum
hominum
: cauſa huius diuerſiratis oſtenſa fuit in no­
ſtro
opere de vi percuſs.
pendetque ab energia vir­
tutis
motiuæ expanſæ per vniuerſam molem nauigij
prægrandis
, quæ tam multiplex eſt virtutis motiuæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index