Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
particulæ
componentes corpus flexibile non duræ,
ſed
flexibiles; ergo diuidendo prædictum corpus fle­
xibile
numquam deueniemus ad particulam eius,

quæ
rigida ſit, ſed ſemper flecti poterit; & quia cau­
ſa
, quare prædictum corpus flectitur, eſt quia aliquę
eius
partes mouentur reliquis quieſcentibus, vel di­
uerſo
, & inæquali motu, continuo corpori non com­
petenti
, ab eo quo reliquæ contiguæ partes agitan­
tur
; nec concipi poſſit nullam particulam flexibilis
corporis
carere hac paſſione flexibilitatis, niſi ſem­
per
ei flexibilitatis definitio competat, ſcilicèt niſi
ſemper
quælibet eius particulæ moueri queant inæ­
quali
motu diuerſo (& non proprio corporis conti­
nui
, & vniti) à cæteris contiguis; & partes contiguæ

eiuſdem
concreti non poſſunt prædictis motibus di­
uerſis
agitari, niſi actu diuiſæ inter ſe ſint, ergo nul­
la
particula flexibilis corporis aſſignari poteſt, quæ
actu
non ſit ſubdiuiſa in plures alias particulas; qua­
re
numquam perueniri poterit ad finem enumerati­
onis
multitudinis particularum actu diuiſarum, qua­
propter
talis multitudo maior erit quocumque nu­

mero
, ideoque infinita erit.
Verùm prædictæ partes
infinitæ
ſi eſſent quantæ, actu inter ſe diuiſæ compo­
nerent
extenſionem infinitam, ergo corpus aliquod
palmare
v.g. infinitam extenſionem haberet, quod
eſt
falſum; non igitur quantæ, ſed puncta indiuiſibi­
lia
erunt, quod cum ſit impoſſibile, vt dictum eſt, ſe­

quitur
, quod partes flexibile corpus componentes
non
ſint flexibiles, proindeque duræ, & rigidæ eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index