Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

particulæ componentes corpus flexibile non duræ,
ſed flexibiles; ergo diuidendo prædictum corpus fle-
xibile numquam deueniemus ad particulam eius,

quæ rigida ſit, ſed ſemper flecti poterit; & quia cau-
ſa, quare prædictum corpus flectitur, eſt quia aliquę
eius partes mouentur reliquis quieſcentibus, vel di-
uerſo, & inæquali motu, continuo corpori non com-
petenti, ab eo quo reliquæ contiguæ partes agitan-
tur; nec concipi poſſit nullam particulam flexibilis
corporis carere hac paſſione flexibilitatis, niſi ſem-
per ei flexibilitatis definitio competat, ſcilicèt niſi
ſemper quælibet eius particulæ moueri queant inæ-
quali motu diuerſo (& non proprio corporis conti-
nui, & vniti) à cæteris contiguis; & partes contiguæ

eiuſdem concreti non poſſunt prædictis motibus di-
uerſis agitari, niſi actu diuiſæ inter ſe ſint, ergo nul-
la particula flexibilis corporis aſſignari poteſt, quæ
actu non ſit ſubdiuiſa in plures alias particulas; qua-
re numquam perueniri poterit ad finem enumerati-
onis multitudinis particularum actu diuiſarum, qua-
propter talis multitudo maior erit quocumque nu-

mero, ideoque infinita erit.
Verùm prædictæ partes
infinitæ ſi eſſent quantæ, actu inter ſe diuiſæ compo-
nerent extenſionem infinitam, ergo corpus aliquod
palmare v.g. infinitam extenſionem haberet, quod
eſt falſum; non igitur quantæ, ſed puncta indiuiſibi-
lia erunt, quod cum ſit impoſſibile, vt dictum eſt, ſe-

quitur, quod partes flexibile corpus componentes
non ſint flexibiles, proindeque duræ, & rigidæ eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index