Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

tas figuratas non molles, nec fluidas, quæ proindè
omninò rigidæ, & duræ eſſe debent certis, ac deter-
minatis figuris præditæ; imaginemur modò huiuſmo-
di duras particulas fluidum componentes ſic coapta-
ri, ac conſtipari vt omninò ſpatium repleant, patet
apices angulorum earumdem ad vnum punctum con-
uenientes
dum in quiete conſiſtunt præcisè octo an-
gulos rectos ſolidos æquare, aliàs ſpatium omninò
non implerent; qualemcumque poſtea figuram ha-
bere particulas duras fluidum componentes ſuppo-
namus, ſi illæ omnibus varijſque motionibus agiten-
tur, certum eſt, quod textura, ordo, & difpoſitio con-

ſtipata particularum fluidi perturbatur, diſſoluitur-
que, vt innumera ſpatiola vacua in inſtanti creentur.
Hoc profectò patet exemplo pauimenti ſpicati, ſiuè
rexellati, ex laterculis, ſiuè lapillis angularibus po-
lygonis variè figuratis contextum; hi ſanè concinnè
adaptati ſpatia lateralia omninò implent, quamdiù
in quiete conſiſtunt, at ſi quis velit vnum ſolummodo
laterculum reuoluere, aut directè horizontali motu
transferre inter alia latercula, neceſsè eſt vt diſſoluat
conſtipatam illam texturam ambientium laterculo-
rum, quæ contorqueri, & è ſuis locis expelli debent
diuerſis, & contrarijs reuolutionibus, & tunc eſt pror-
sùs impoſſibile, vt anguli ſolidi ad vnum punctum con-
uenientes
æquales ſint, ſicuti priùs octo angulis re-
ctis ſolidis, ſed neceſsè eſt, vt plura interſtitia inania,
ſeù à laterculis non occupata remaneant.
Idem pror-
sùs in particulis fluidum componentibus euenturum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index