Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

& exhalant igniculi eorumque agitationes ab ipſą
aqua, & proinde aqua ſponte ſua ſtringitur conſtipa-
tur
, minoremque molem acquirit.
Hoc poſito, incipi-
ente operatione frigiditatis, nempè remotis paucis
aliquibus igniculis, fiet conſtrictio, & condenſatio
aquæ, quæ valdè inſignis, & euidens erit; in progreſſu
verò frigefactionis, ſcilicèt magis, ac magis diminu-
ta præſentia igniculorum, licèt reuera villi interni
fiſtularum aeris incipiant tendi, ac dirigi, & proindè
aliquantiſper expellant aquam à prædictis tubulis,
nihilominùs quia maior eſt diminutio molis depen-
dens à diſceſſu, fuga, & defectu agitationis exhalati-
onum ignearum, quàm ſit rarefactio producta à villis
aereis expellentibus aliquas aquæ particulas è ſuis
tubulis, ſequitur vt actio ſuperexcedens condenſa-
tionis productæ à diſceſſu ignis occultet aliquandiu
minùs inſignem expanſionem factam à prædictis villis;
cùmque progreſſus prædictarum contrariarum ope-
rationum non ſint vniformes, ſed contrario ordinę
condenſatio ab ignis diſceſſu pendens ſemper mino-
ri, & minori decremento fiat, & è contra rarefactio
pendens ex inanitione tubulorum aeris ſemper ma-
ioribus incrementis progrediatur, (eo quod maiori
proportione creſcit impetus in villis tubulorum ae-
reorum continenter agitatis, vt motus natura exigit,
quam deficiat ob ſucceſſiuam igniculorum priuatio-
nem) fit vt apparentia diminutionis, & conſtrictionis
aquæ tandem deſinat, & facto quaſi æquilibrio ali-
quantiſper
videatur in eadem amplitudine aqua per-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index