Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
ponderi
R, & quam proportionem habet ſemiſſis dia­
metri
AB baſis prædictæ columnæ ad ſuam altitudi­
nem
BC, eamdem habeat pondus R ad aliud pondus
S
. oſtendendum modò eſt vim ponderis S æqualem
eſſe
totali reſiſtentiæ contactus duarum prædictarum
ſuperficierum
, ſeù potiùs æqualem eſſe vi, qua vacui
reſiſtentia
ſuperatur, vel potiùs pondus S ſufficerę
ad
diuellendam columnam à pauimento directa tra­
ctione
, ſcilicèt detinendo, & transferendo baſim AB
ſemper
æquidiſtantem plano baſis DE.
Quia in actu
ſeparationis
ſuperficiei AB à pauimento debet pun­
ctum
eius B contingere, & inniti ipſi pauimento, &
angularitèr
ſubleuari terminus oppoſitus A, vnà cum
tota
baſis ſuperficie AB, efficiendo nimirùm angulum
cum
pauimenti plano DE; & hic obſeruari debent
loca
vbi duæ vires applicantur, ſcilicèt reſiſtentia, &
eius
, quæ eam ſuperat, & per quam directionem tra­
hunt
& vim exercent; & pater, quòd reſiſtentia
omnibus
punctis inferioris ſuperficiei AB exiſtit, sunt­
que
veluti totidem fibræ perpendicularitèr erectę ad
planum
ſubiectum, quæ cum eo coniunguntur colli­
ganturque
; è contrà vis mouens M vectem CB adhi­
bet
circa centrum firmum B, & quia vniuerſa reſi­
ſtentia
vniformiter diſtribuitur per totam baſis ſu­
perficiem
AB, reducitur, & perindè reſiſtit ac ſi
centro
aggregati prædictarum fibrarum collocatą
eſſet
, centrum verò omnium fibrarum prædictarum
idem
eſt ac centrum I, quod eſt centrum eiuſdem ba­
ſis
; quaproptèr maximus conatus vniuerſæ reſiſten-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index