Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
tiam
corpoream, & plenam, vt nimirum maius
ſpatium
occupet, & in hoc caſu comparari debent
ſpatia
occupata, ſiuè moles æquales inter ſe, & cum
medio
fluido in quo leuitant, vt ſi fuerint duæ pilæ
æquales
, vna aquea, altera aerea intra mercurium de­
merſę
, dicetur maior leuitas intenſiuè aeris reſpectu
leuitatis
aquæ, & leuitates eamdem proportionem
habebunt
, quàm raritates molium æquallum aeris,

& aquę in mercurio conſideratæ habent.
Et hoc eui­
dentia
ſenſus ſuadet, ſi enim intra hydrargyrum de­
mergatur
ampulla vitrea plumbo repleta, huius qui­
dem
gradus leuitatis menſuratur à vi contraria, quæ
aſcenſum
eius in mercurio prohibere poteſt, ſitque
talis
vis contraria pondus duarum vnciarum ſuper­
poſitum
, & intra mercutium fixè detinens natantem
ampullam
.
Si poſtea plumbi vncia è cauitate ampul­
ſubtrahatur, patet quod tantum præcisè totius am­
pullæ
raritas aucta erit, quantum diminuta fuit ſub­
ſtantia
corporea ponderoſa intra ampullam eiuſdem
molis
, & figuræ contenta, & tunc gradus leuitatis
præcisè
augebitur vna vncia, nam ſi velimus aſcensum
eiuſdem
ampullæ prohibere ſuperponi debent non
duæ
vt priùs, ſed tres vnciæ, poſtea ſi ampullæ rari­
tas
denuò augeatur detracta altera plumbi vncia, gra­
dus
quoque leuitatis eadem menſura creſcet vt ni­
mirùm
requirantur quatuor vnciæ ad prohibendum
eius
aſcenſum è mercurio, idemque verificatur ſi
vlterius
pondus internum ampullæ diminuatur; qua­
re
incrementa leuitatis proportionalia ſunt incre-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index