Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

quemlibet, & ad quietem non difficiliùs nouus mo-
tus ei imprimitur, quando quieſcit, quàm quando
actu mouetur.
hoc autem oſtenſum fuit in noſtro Ope-
re de Vi Percuſſionis: Imò ſi velimus philoſophari
iuxtà ſenſus euidentiam, multoties experimur, quòd
maiori difficultate imprimitur nouus motus in eo cor-
pore, quod actualitèr mouetur, quam ſi in quiete amo-
uibili conſtitutum fuiſſet, & hoc conſtat hac ratione:
quia aut motus, qui de nouo imprimi debet, ab im-
pellente vergit, ac tendit ad eaſdem partes ad quas
corpus mobile ferebatur, aut ad partes oppoſitas, vel
tranſuersè; & patet, quod in his multò difficiliùs im-
primitur nouus motus, quia præter inertiam corpo-
ris mobilis, debet quoque ſuperari reſiſtentia impe-
tus motus contrarij, & ſic videmus, quòd difficiliùs
reijcimus, & repercutimus pilam aduenientem, &
nobis occurrentem motu contrario, quàm ſi eadem̨
pila omninò motu careret, & pauimento innixa quie-
ſceret.
Si poſtea motus corporis mobilis, & mouen-
tis fiunt versùs eaſdem partes, atque velociori motu
mobile, quàm mouens fertur, tunc patet adeò falſum
eſſe faciliùs moueri poſſe corpus illud in motu velo-
ciori conſtitutum, quàm ſi quieſceret, vt è contrà
quiete ab illo impelli poſſet, at in fuga non poſſet à
tardiore impulſore vrgeri; ſi verò gradus impetus
mouentis corporis maior fuerit illo quo mobile ictum
fugit, tunc difficiliùs, ſeu tardiùs illud mouebitur,
quàm ſi in quiete amouibili conſtitutum fuiſſet; nam
in hoc caſu percuſſio fieret ab integro gradu impetus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index