Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

textis, incuruatis, & diſtractis à pondere totius aquæ
prementis, vt alibi dictum eſt, internæ verò partes
eiuſdem guttulæ, ob earum lubricitatem, liberè flue-
re poſſunt intra alias aquæ particulas, orificium vaſis
explentes.
Hinc fit vt illæ exercendo liberè earum̨
momentum grauitatis, præualeant energiæ compreſ-
ſiuæ diminutæ, ac debilitatę particularum aquæ GB
intra cauitatem vitri adhærentium, & ſic ſursùm im-
pellantur à G vſque ad F, vel ſi cauitas madida fue-
rit vſque ad E, nempè quouſque fiat momentorum
æquilibrium.
è contrà momentum altioris aquæ BC ma-
ius erit eo, quo aqua vaſis ſubiecta, vel intra guttu-
lam D contenta liberè premit, proindeque illa de-
ſcendet in fiſtula à ſummitate C vſque ad E, vbi ni-
mirùm eorum momenta adæquantur.
Sed in priori
caſu forſan facilè ſuſpicabitur à compreſſione aeris
ſursùm impelli guttulam infimam à G vſque ad E, cu-
ius inditium eſſe poteſt, quòd tota guttula D exugi-
tur à fiſtula, imò vlteriùs promouetur aere ſucceden-
te
, & ſic videtur, quòd non ab aqua externa, quæ ibi-
dem non exiſtit, & proinde operari nequit, ſed ab
aere impellitur.
ſed reſponderi poteſt quod à vi im-
petus, quo aqua in fiſtula aſcendit proſequi, & con-
tinuari
aliquantiſper poteſt aſcenſus poſtremæ par-
ticulæ guttæ ipſius D, quatenus à glutine machinu-
larum aquæ connectuntur poſtremę illæ guttulæ par-
tes, cum præcedentibus, & ab impetu earum partium,
quæ actu in fiſtula mouentur ſursùm, trahantur vlte-
riùs, & conſequentèr aer poſtea ſuccedat in ſpatio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index