Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

non autem à defectu ponderis eius.
Si enim ſuſpen-
dantur ex filis æquè longis duæ pilæ vna plumbea,
altera verò lignea quarum quælibet vnam vnciam̨
pendat tunc ſi æquè à perpendiculo remoueantur, ef-
ficient vibrationes æquitemporaneas, at continen-
tèr vndulationes ligneæ pilæ breuiores fiunt, dùm̨
breuiora ſpatia hinc inde, & diminuta percurriit, hìc
verò conſtat tarditatem ligni non à defectu ponderis, cum
vnius quoque vnciæ ſit, ſed ab amplitudine molis e-
ius, quatenùs ſua dilatata ſuperficie cogitur expelle-
re ampliorem aeris molem è ſuo loco, quem euidentiſ-
ſimum eſt reſiſtere expulſioni, vt flabello, & alijs in-
numeris modis experimur.
Sed præterea ſuademur,
quod non à pondere aucto celeritas eius motus in flui-
do augetur; ſi enim ſupponamus ingens nauigium̨
æquè velocitèr per maris ſuperficiem excurrere, ac
linter, manifeſtum eſt ea nullam grauitatem exercere
tranſuerſaliter dum in aqua innatant.
adueniat poſtea
impedimentum externum, v. g. plures homines ſuis
viribus conentur impedire, & firmare curſum prædi-
ctorum inæqualium nauigiorum, procùl dubio ener-
gia vnius hominis tantùm ſiſtere, & ob firmare pote-
rit lintrem, cùm è contrà nauis illa ingens æquè velox,
ac nauicula non poſſit impediri, neque velocitas eius
omninò extingui ab ingenti conatu, & repulſu centum
hominum: cauſa huius diuerſiratis oſtenſa fuit in no-
ſtro opere de vi percuſs.
pendetque ab energia vir-
tutis motiuæ expanſæ per vniuerſam molem nauigij
prægrandis, quæ tam multiplex eſt virtutis motiuæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index