Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

ſiue mente remoueatur corpus, idipſum replens, &
occupans, retinere quoque videtur eaſdem dimen-
ſiones, ſeu potius æquales dimenſionibus corporis id
replentis, & ſic verificari aiunt corporeas dimenſi-
ones præcisè congruere ſpatij illius dimenſionibus;
quia verò concipere ſe non poſſe profitentur capaci-
tatem illam, ſeu ſpatium dimenſionibus omninò pri-
uatum, propterea ipſum entitatem aliquam haberę
licet incorpoream concedunt; conſequenter admit-
tunt nedùm ſpatiola illa à particulis corporum com-
prehenſa, ſed etiam integra ſpatia ſe parata extra hunc
mundum ſenſibilem.
Sed animaduerſione dignum eſt
prædictum ſpatium inane ſeparatum admitti debe-
re vndique infinitè expanſum, & extenſum, quia non
eſt maior ratio quare propè extimam mundi corpo-
ream ſuperficiem concedatur, & non vlterius in lo-
cis magis, ac magis à prædicta mundi ſuperficie ſe-
paratis, diſtantibuſque.
Præterea concedenda quo-
que eſt huiuſmodi natura, ſeu entitas incorporea ſpa-
tialis nedum infinita, ſed etiam increata, & æterna;
quandoquidem ante mundi creationem exiſtebant
prædictæ dimenſiones ſpatiales, ſcilicèt olim adhùc
exiſtebat longitudo, latitudo, & profunditas incor-
porea, quod quidem libentiſſimè abſque vlla repu-
gnantia Antiqui concedebant, vnà cum totius mundi
exiſtentia ab æterno; hoc verò mirum quantum or-
thodoxos huius ſententiæ aſſertores torqueat, cùm̨
cogantur ſuſtinere entitatem realem, qualis eſt illą
ſpatialis, nedùm inſinitè extenſam, ſed etiam ab ęter-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index