Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

nuò duplici veſica ſuilla ſtrictè alligata claudatur
orificium F.
Poſteà præparari debet vas profundum
PQR aqua plenum vſque ad ſummitatem PR, ſitque
eius profunditas tanta vt mergi poſſit vniuerſum in-
ſtrumentum MAC, vt tamen eius baſis C putei fun-
dum non attingat; demergatur fiſtula prædicta vitrea
vnà cum mercurio contento intra aquam; & ſi fortè
os ſupremum vitri M non demergitur infra aquæ ſu-
perficiem PR, exigui anuli ænei totidem vnciæ gra-
na pendentes in C, & in ſummitate A apponantur,
quouſque vniuerſa machina vitrea fiat proximè mi-
nùs grauis ſpecie quàm aqua, ſcilicèt innatet, & emi-
neat ſupra aquę libellam PR pars aliqua SN prædi-
cti fili ænei vitro annexi, & in S fiat æquilibrium, &
quies.
Deinde in aere aperiatur ſupremum os vitri
M, vt ſpatium inane ABL aere impleatur, remane-
bitque
reliqua pars fiſtulæ plena hydrargyro, vt priùs,
propterea quod operculum in F impedit exitum mer-
curio LCF.
In hoc ſtatu denuò eadem ſuilla veſicą
claudatur arcteque ligetur vitri os ſupremum M; &
tandem denuò demergatur fiſtula infra libellam aquæ
PR.
Et quia in hoc caſu demergitur infra aquæ libel-
lam moles conflata ex ijſdem corporibus, ſcilicèt ex
vitro ACF, ex hydrargyro LCF, & ex ijſdem veſicis,
& filis M & F, & ſolummodò de nouo adeſt aer ABL,
quo fiſtula priùs care bat; igitur neceſsè eſt, vt pondus
totius machinæ NACF maius ſit quàm in priori ſta-
tu quando ſpatium ABL vacuum fuerat.
Quaproptèr
non poterit denuò ſubleuari fiſtula ad eamdem alti-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index