Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

da erit.
Et quia fluidum catenùs motum, quem fluxio-
nem vocamus, elicere poteſt, ſcilicèt catenus fluidum
eſt quatenùs eius aliquæ partes mouentur cæteris
quieſcentibus, vel diuerſis, & inæqualibus motibus
agitantur ab ijs, qui competunt duris, & continuis
corporibus; ergò ad hoc, vt nulla particula corporis
fluidi care at hac paſſione fluiditatis; oportet vt ſem-
per ei conueniat fluiditatis definitio, ſcilicèt ſemper
quælib et eius pars moueri poſſit cæteris quieſcenti-
bus, vel inæqualibus motibus agitentur, quàm ſint il-
li, qui duris, & continuis corporibus competunt.
Sed
partes contiguæ eiuſdem maſſæ non poſſunt partim
moueri, partim quieſcere, vel inæqualibus motibus
agitari diuerſo modo, ac continuis corporibus con-

petit, niſi inter ſe ſint diuiſæ, & diſcretæ; igitur nul-
la particula fluidi corporis quantumuis exigua aſſi-
gnari poteſt, quæ actu diſſecta, & ſubdiuiſa non ſit in
plures alias particulas; qua propter nunquam perue-
niri poterit ad finem enumerationis multitudinis par-
tium eius, & ideò talis multitudo maior erit quocun-
que
numero, ſcilicèt maior quacumque quantitatę
finita, ergo infinita erit; at infinitæ partes actu diui-

ſæ ſi eſſent quantæ ſiue inter ſe æquales, ſiue non, effi-
cerent extenſionem in finitam, ergò ſphęra fluida pal-
maris eſſet infinitæ magnitudinis, quod eſt falſum̨,
igitur non quantæ, ſed indiuiſibilia puncta erunt; hoc

verò eſt quoque impoſſibile, cùm infinita puncta ex-
tenſionem quantam nequeant componere: ergò fal-
ſum eſt, quòd minimæ particulæ ex quibus fluidum̨

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index