Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

ritate perpendamus rationis vim, & energiam.
Si ve-
rum eſt aquam fluidam quomodocumque diuiſam, &
ſubdiuiſam ſemper fluiditatem retinere, igitur ſem-
per hiſce poſtremis particulis fluidis definitio fluidi-
tatis ſuperiùs tradita competet, ſcilicèt aliqua mi-
nor particula eiuſdem particulæ moueri poterit quie-
ſcentibus collateralibus partibus.
His poſitis, quią
corpora omnia ſublunaria innumeris poris, & forami-
nulis peruia ſunt, ſequitur quòd aqua omnia corpora
concreta penetraret, nam concipiamus quemlibet
porum ſtrictiſſimum in vaſe ligneo, vitreo, vel metal-
lico, certum eſt quòd portio aquea foraminulo præ-
dicto ſuperpoſita cui adæquatur, dimenſionem, &
quantitatem habet æqualem amplitudini foraminis,
& iuxtà quantitatis naturam ſemper diuiſibilem po-
terunt concipi particulæ centrales, & ſtrictiores, quam
ſit amplitudo eiuſdem pori, quæ particulæ aquæ cen-
trales
cùm poſſint moueri quieſcentibus collaterali-
bus, vt ſuperiùs expoſita fluidi natura exigit, ergo ne-
ceſſariò per amplitudinem pori liberè excurrere po-
terunt, & proindè nullum vas reperietur, per quod
aqua penetrare queat: & aduertendum eſt, quòd à
qualibet exigua vi motiua impelli, & inſinuari poſſet
aqua per prædictas poroſitates, ſcilicèt à vi ſuæ pro-
priæ grauitatis, ſeù à quacumque alia vi eam inſufflan-
te
, vel impellente, vt poſteriùs oſtendemus; hoc au-
tem eſt euidenter falſum, cùm aqua communis, aut
ſpiritus vini ſubtiliſſimus vitri poroſitates penetrare
non poſſit, licèt violentèr impellatur, igitur falſum eſt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index