Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|

iacet in plano horizontali, nullo pacto verificari po-
teſt, niſi in ipſo fluido ponatur virtus aliqua motiua,
qua ſi omninò careat, nullo pacto poterit aqua fluida
explanari, & ad libellam horizontalem reduci.
At
huiuſmodi virtus motiua longè diuerſa eſt ab ea, quæ
exigitur à Carteſio, eiuſque ſectatoribus, non enim̨
eſt motiua virtus vaga, & irregularis, quæ inordina-
tam agitationem ſursùm, & deorsùm, & tranſuersè
continuato fluxu efficiat, ſed eſt tantummodò vis, at-
que impetus naturalis grauitatis, ope cuius particu-
omnes fluidi æquali niſu tendunt, ac feruntur deor-
sùm; ſic enim æquatis momentis efficitur æquilibrium
partium eiuſdem fluidi, vnde ſubſequitur æqualis di-
ſpoſitio earum horizontalitèr; ſi enim huiuſmodi gra-
uitas in fluido deficeret, non poſſet virtute æquilibrij
æqualitèr diſponi, ſed vna eius pars depreſſa, alia ve-
ſublimis efficeret inæqualem, & aſperam ſuperfi-
ciem externam eius, compoſitam ex vallibus, & mon-
tibus
.
Neceſſariò ergò fatendum eſt in hiſce fluidis
noſtratibus vim motiuam aliquam adeſſe vt omnes
æquali vi, & impetu, ad eaſdem partes, ſcilicèt deor-
sùm tendant.
Et profectò ſi ponerentur motus vagi
irregulares, & contrarij in eodem corpore fluido, vt
aduerſarij exiſtimant, ſequeretur deſtructio eiuſdem
hypotheſis, nam cùm in eadem aqua v. g. non poſ-
ſint omnes particulæ eiuſdem aquæ ex condicto ſi-
mul ad eaſdem partes ordinata ſeriè moueri, vt
progreſſu alicuius cohortis, vel vt in ſupplicationi-
bus fieri ſolet, omninò neceſsè eſt, vt aliæ partes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index