Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quæ ſi cuncta uelim tenui percurrere uerſu,
Ante alium reuehat Memnonis orta diem.
Poſtremus labor eſt, concretos diſcere ſuccos,
Quos fert innumeris Teutona terra locis.
Quo ſal, quo nitrum, quo pacto fiat alumen,
Vſibus artificis cùm parat illa manus:
Nec non chalcantum, sulfur, fluidumque bitumen,
Maſſaque quo uitri lenta dolanda modo.
Suſcipit hæc hominum mirandos cura labores,
Pauperiem uſque adeo ferre famemque graue eſt,
Tantus amor uictum paruis extundere natis,
Et patriæ ciuem non dare uelle malum.
Nec manet in terræ foſſoris merſa latebris
Mens, ſed fert domino uota precesque Deo.
Munificæ expectat, ſpe plenus, munera dextræ,
Extollens animum lætus ad aſtra ſuum.
Diuitias CHRISTVS dat noticiamque fruendi,
Cui memori grates pectore ſemper agit.
Hoc quoque laudati quondam fecere Philippi,
Qui uirtutis habent cum pietate decus.
Huc oculos, huc flecte animum, ſuauiſſime Lector,
Auctoremque pia noſcito mente Deum.
AGRICOLAE hinc optans operoſo fauſta labori,
Laudibus eximij candidus eſto uiri.
Ille ſuum extollit patriæ cum nomine nomen,
Et uir in ore frequens poſteritatis erit.
Cuncta cadunt letho, ſtudij monumenta uigebunt,
Purpurei donec lumina ſolis erunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index