Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 599 > >|
1ſtrates ipſas in capſam, trahæ, quam equus trahit, impoſitam, conijcientes hye
me de montibus, qui non admodum alti ſunt, deuehunt.
Carni uerò ijſdem
temporibus hybernis eas in ſaccos, è corio factos, ingerunt: quorum duos
uel tres imponunt paruæ trahæ, quæ priore parte altior eſt, poſteriore hu­
milior: quibus ſaccis animoſus uector non ſine uitæ periculo inſidens traham
de monte in uallem decurrentem bacillo, quod gerit in manu, regit.
Eam e­
nim uel nimis celeriter decurrentem oppoſito ſiſtit: uel aliò, quàm quo de­
bet, deflectentem eodem in uiam reducit.
At Norici quidam hyeme eaſdem
in ſaccos, è ſetoſis pellibus ſuillis confectos, colligunt, & de altiſsimis monti­
bus, quos equi, muli, aſini nequeunt ſcandere, detrahunt.
Eorum uerò ſaccos
uacuos robuſti canes clitellarij, his rebus aſſuefacti, ferunt in montes: uena­
rum plenos & loris conſtrictos atque ad funem alligatos homo, eum in bra­
chium uel pectus inuoluens, per niues detrahit uſque ad eum locum, in quem
equi, muli, aſini clitellarij aſcendere poſſunt: ubi uenæ, è ſaccis ſuillis erectæ,
inijciuntur in alios ſaccos, è lineo panno bilice uel trilice factos: qui iumen­
torum clitellis impoſiti deferuntur in officinas, in quibus uenæ uel lauan­
tur uel excoquuntur.
Traha cui impoſita est capſa A. Traha cui impoſiti ſunt ſacci B. Bacillum C.
Canes clitellarij D. Sacci ſuilli ad funem alligati E.
26[Figure 26]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index