Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13 1
14
15 2
16
17 3
18
19 4
20
21 5
22
23 6
24
25 7
26
27 8
28
29 9
30
< >
page |< < of 213 > >|
22ARCHIMEDIS cuius grauitas ſitipſi b æqualis: humidi ucro molem ha-
bentis æqualem magnitudini d, ſit grauitas æqualis b c.
Itaque compoſitis magnitudinibus a d, magnitudo ex
utriſque conſtans æque grauis erit, atque ipſum humidũ:

grauitas enim utrarũque magnitudinum eſt æqualis utriſ-
que grauitatibus, uidelicet b c, &
b: grauitas autem humi
di habentis molem æqualem utriſque magnitudinibus, eſt
eiſdem grauitatibus æqualis.
Demisſis igitur magnitudini
bus, &
in humidum proiectis æque graues erunt, atque hu
midum:
neque ſurſum, neque deorſum ferentur: quoniam
magnitudo quidem a
11[Figure 11] grauior humido feretur
deorſum;
& eadem ui à
magnitudine d ſurſum
retrahetur:
magnitudo
autem d humido leuior
feretur ſurſum tanta ui,
quanta eſt grauitas c:
demõſtratũ enim eſt ma
116. huius. gnitudines ſolidas hu-
mido leuiores, impulſas
in humidum tanta uiretrahi ſurſum, quanto humidum ha
bens molem magnitudini æqualem grauius eſt ipſa magni
tudine.
Athumidum molem habens æqualem d, grauius
eſt, quam d, ipſa c grauitate.
Conſtatigitur magnitudinem
a deorſum ferri tanta grauitate, quanta eſt c.
quod de-
monſtrare oportebat.
POSITIO II.
Ponatvr eorum, quæ in humido ſurſum
feruntur, vnumquodque ſurſum ferri ſecundum
perpendicularem, quæ per centrum grauitatis ip
ſorum ducitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index