Quod aut nunc ciſium appellamus uehiculum eſt unam habens rotam non
duas, ut id quod equi trahunt: ipſum rebus foſsilibus refertum ex cuniculis
uel caſis ab operario euehitur: ſed hoc modo formatur. Aſſeres duo longi
circiter quinque pedes, alti unum, lati duos digitos eliguntur: quorum partes pri
mæ futuræ ad unius pedis longitudinem, poſtremæ ad duum pedum inferius
excinduntur, mediæ remanent integræ. Deinde primæ excauantur, ut in earum
foraminibus circularibus axiculi capita circumagi poſsint. Mediæ uerò bis
perforantur & prope imum, ut capitula duarum trabecularum, in quas imponun
tur aſſeres, recipiant: & in medio, ut capitula duorum aſſerum tranſuerſario
rum: atque claui, in his capitibus foras eminentibus infixi, totam firmant com
pagem. Ex poſtremis aſſerum longorum partibus fiunt manubria: quorum
capitula inferius ſunt reflexa, ut firmius manibus teneri poſsint. Sed rotula,
quia unica, neque modiolum habet, neque circum axiculum uerſatur, uerum cum
ipſo circumuertitur: à curuaturis enim, quas a)/yidas Græci uocant, duo ra
dij tranſuerſarij, in eas incluſi, per medium axiculum penetrant in oppoſitas
curuaturas. Axiculus aut quadrangulus eſt, exceptis capitibus, quorum u
trumque teres ut in foramine uolui poſsit: hoc ciſium terris & ſaxis plenum o
perarius euehit, inane reuehit. Eſt præterea metallicis alterum ciſium hoc gran
dius, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permiſtam, lauant, riuis in eam
deductis, utuntur. Eius autem prior aſſer tranſuerſarius altior eſt, ut terra in
geſta non decidat.

Ciſium minus A. Aſſeres eius longi B. Aſſeres tranſuerſarij C.
Rotula D. Ciſium grandius E. Eius prior aſſer tranſuerſarius F.