Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 599 > >|
1 53[Figure 53]
Tertium machinarum ſpiritalium genus, non minus quàm ſecundum ua
rium & multiplex, conſtat ex follibus: quorum non flatu ſolum putei & cu
niculi canalibus longis uel fiſtulis inſpirantur, ſed etiam hauſtu à grauibus
& peſtilentibus halitibus purgantur.
Hos diducti foraminibus ſpiritalibus
per canales hauriunt & in ſe alliciunt, illum compreſſi per nares in canales
uel fiſtulas inſpirant: eos uerò uel homo comprimit, uel equus, uel impetus
aquæ.
Si homo, ſuper canalem longum, ex puteo eminentem, ſic ponitur &
ad tigna affigitur inferius follis magni tabulatum, ut, cùm flatum per cana­
lem inſpirare debet, eius naris in ipſo includatur: cùm graues uel peſtilentes
halitus haurire, canalis os follis foramen ſpiritale undique comprehendat: ſed
cum ſuperiore follis tabulato uectis copulatus, per medij axiculi formam, in
qua ſic incluſus eſt ut ea parte immobilis maneat, penetrans deſcendit.
Axi­
culi autem codaces ferrei in foraminibus tignorum ſtatutorum uerſantur.

Itaque cùm operarius uectem deprimit, ſuperius follis tabulatum attollitur, ſi
mul & fores ſpiritalis foraminis ſpiritu rapti aperiuntur: quomodo follis, ſi
naris eius in canali incluſa fuerit, aerem liberum in ſe allicit, ſin canalis os fo­
ramen eius ſpiritale comprehenderit, graues uel peſtilentes halitus ex pu­
teo, centum & uiginti etiam pedes alto, trahit & canali haurit.
Cùm uerò la­
pis in ſuperius tabulatum impoſitus, id deprimit fores ſpiritalis forami­
nis clauduntur, & follis priore modo aerem ſalubrem per narem canali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index