Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1experimenti potiſsimùm gratia lauant.
Alueus minor A. Funiculus B. Alueus maior C.
17[Figure 17]
At aquaria uaſa differunt uſu, quem habent, & materia, ex qua forman­
tur.
Nam quibuſdam aqua è puteis hauſta infunditur in alia, ut ſitulis: quæ­
dam aquarum plena machinis extrahuntur, ut moduli et bulgæ.
Alia ſunt li
gnea, ſicuti ſitulæ & moduli: alia ſcortea, ueluti bulgæ.
Moduli autem aqua­
rij æque ac uaſa, in quæ res aridæ ingeruntur, duplices ſunt, minores & ma­
iores: ſed hi moduli diſtant à uaſis ſumma parte, quam habent anguſtiorem:
& quidem iccirco ne, cùm ex puteis, maximè multum deuexis, trahuntur &
illiduntur aſſeribus, aquæ effundantur.
In hos modulos aquas ſitulis infun­
dunt, quæ ſunt lignea uaſcula, non ut moduli in ſummo anguſta, neque uin­
cta circulis ferreis, ſed colurnis, quod neutrum neceſsitas flagitet: atque
hic etiam moduli minores extrahuntur ea machina, quam
uerſant homines: maiores ea quam equi
circumagunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index