Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Altera iſtius generis machina, paucis uerbis à Vitruuio deſcripta, congi
ales ſitulas citius effert.
Atque propterea ad aquas ex puteis, in quos multæ
continenter influunt, hauriendas utilior eſt quàm prima: ea ferreo locula­
mento tympaniſque carens habet circum axem ligneum rotam, quæ à calcan
tibus uerſatur.
Axis autem diu, quòd careat tympano, durare non poteſt: cæ­
teris primæ ſimilis eſt, niſi quod duplicem habeat catenam ab illa diuerſam.

Fibulas autem in huius machinæ axem, ut in aliarum tympanum infigere de­
bet, quos alij ſimplices, alij ter curuatas efficiunt, ſed utriſque quatuor cuſpides
Rota quæ a calcantibus uerſatur A. Axis B. Catena duplex C.
Annulus duplicis catenæ D. Situlæ E. Fibula ſimplex F.
Fibula ter curuata G.
30[Figure 30]
Tertia, quæ longè præſtat duabus iam expoſitis, fabricatur cùm riuus ad
fodinam deduci poteſt: cuius impetus pinnas percutiens circumagit rotam,
quam habet loco rotæ à calcantibus uerſatæ: quod ad axem attinet, ſimilis
eſt ſecundæ: quod ad tympanum, quod eſt circum axem, catenam, libramentum
primæ.
Situlas uerò habet multò capaciores quàm etiam ſecunda. Sed quia
ſitulæ citò frangi ſolent, metallici rarò his machinis utuntur: maluntque pau­
cas aquas quinque primis machinis extrahere uel ſiphonibus exantlare, mul
tas uel pilis per fiſtulas haurire uel in utribus item extrahere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index