Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Ferramentum primum A. Secundum B. Tertium C.
Quartum. D. Cuneus E. Lamina F. Bractea G.
Manubrium ligneum H. Manubrium in primo ferra
mento incluſum I.
10[Figure 10]
Mallei quoque duplices ſunt: minores, quorum manubria foſſores una ma­
nu tenent: maiores, quorum utraque: in illis, quod ad magnitudinem et uſum
pertinet triplex eſt differentia: minimo, tanquam leuiſsimo, percutiunt ſe­
cundum ferramentum: medio, primum: maximo, tertium: atque is latus & craſ­
ſus eſt digitos duos.
In maioribus uerò bipartita eſt uarietas: paruis quartum
ferramentum feriunt, magnis cuneos in fiſſuras impingunt: illi lati & craſsi
ſunt tres digitos, hi quinque, & longi pedem.
Omnes autem media parte, in
qua eſt foramen manubrij capax, extuberant: ſed maioribus manubria ſunt
imbecilliora, ut operarij mallei pondere inclinatiore uehementius ferire
poſsint.
Malleorum minorum Minimus A. Medius B.
Maximus C. Malleorum maiorum Paruus D.
Magnus E. Manubrium ligneum F.
Manubrium in minimo malleo incluſum G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index