Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quidam uerò Luſitani ex lapillis nigris plumbum candidum in paruis
fornacibus conflare ſolent.
Vtuntur autem follibus teretibus è corio factis:
quibus priore parte eſt orbis ferreus, poſteriore ligneus: in illius foramine
naris eſt incluſa, in huius medio foramen ſpiritale: ſuperius autem manubri
um uel anſa, qua follis teres diductus accipit auras, compreſſus eaſdem red­
dit: is inter orbes habet aliquot annulos ferreos, ad quos corium ſic eſt affi­
xum, ut tales ſinus fiant, quales uidentur in his laternis chartaceis, quæ com
plicari poſſunt.
Cùm autem iſtiuſmodi folles flatum uehementem non expi­
rent, atque tardius diducantur & comprimantur, excoctor toto die paulo plus
quàm dimidium plumbi candidi centumpondium conflare poteſt.
Fornax A. Folles B. Orbis ferreus C. Naris D. Orbis ligneus E.
Foramen ſpiritale F. Manubrium G. Anſa H. Annuli I.
Maſſæ plumbi candidi K.
159[Figure 159]
At ferri uena, cui præcipua bonitas, excoquatur in fornace, quæ ſecundæ
ferè ſimilis ſit: etenim focus exiſtat altus pedes tres & dimidium, latus & lon­
gus ad pedes quinque: in cuius medio ſit catinus altus pedem, latus ſeſquipe­
dem.
Quanquam altior uel humilior, atque latior uel anguſtior eſſe poteſt, pro
ut ex uena plus minusué ferri conficitur.
Magiſtro certa uenæ ferri menſu­
ra detur, ſiue ex ea ferrum multum ſiue paucum conflare poſſit: is operam &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index