Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1incluſum eſt in axe, alterum in formis duorum curuaturarum, qua parte con­
iunguntur
.
Hæ curuaturæ craſſæ ſunt dodrantem, latæ pedem: ex quibus
ſurſum uerſus eminent & extant dentes recti, alti dodrantem, lati ſemipedem,
craſſi digitos ſex: qui uerſant tympanum alterius axis ſtrati, id conſtat ex du
odecim fuſis, longis pedes tres, latis & craſſis digitos ſex: quod circumactum
uoluit axem, circum quem eſt tympanum, habens fibulas ferreas quater cur
uatas: in quibus annuli catenæ ductariæ, quæ pilis per fiſtulas haurit aquam,
inhærent.
Huius axis ſtrati codaces ferrei in armillis, quæ in medio trabium
ſunt incluſæ, uerſantur.
Supra loculamentum rotæ in axis ſtatuti formis ca­
pita duorum tignorum obliquè aſcendentium incluſa fibulantur.
Eorundem
uerò capita ſuperiora ſuſtinent tigna tranſuerſaria duplicata, item in eius for­
mis incluſa.
In altero autem tigni tranſuerſarij capite incluſum eſt tigillum,
quod quaſi ex duplicato pendet: cui ſimiliter inferius tignum curtum eſt in
cluſum.
Id uerò habet ferreum clauum, qui recipit catenam, atque ea rurſus ſta
teram.
Hanc machinam, quæ extrahit aquas ex puteo, alto pedes ducentos
& quadraginta, duo & triginta equi circumagunt: atque eorum octo quatu­
or horis: deinde hi quieſcunt duodecim horis, & totidem in eorum locum
ſuccedunt.
Talis autem machina ad radices Meliboci montis & in uicin is
locis eſt uſitata.
Quin, ſi res hoc poſtulat, plures eiuſmodi machinæ unius
uenæ fodiendæ gratia, ſed alia alio in loco profundiore ſolent conſtrui: ut
in Carpato monte Schemnicij tres: quarum infima ex infima lacuna trahit
aquas ad primos canales, per quos in ſecundam lacunam influunt: media ex
ſecunda lacuna ad ſecundos canales, è quibus in tertiam lacunam defluunt:
ſuprema ex terra ad cuniculi canales, per quos effluunt.
Eiuſmodi tres ma­
chinas circumagunt equi ſex & nonaginta: qui per puteum decliuem & co­
chleæ inſtar contortum gradibus deſcendunt ad machinas: quarum infima
in loco profundo eſt collocata: qui diſtat à ſubdiali terræ corio ad pedes ſex
centos & ſexaginta.
Axis ſtatutus A. Rota dentata B. Dentes C. Axis ſtratus
D. Tympanum, quod conſtat ex fuſis E. Alterum tympa­
num F. Catena ductaria G. Pilæ H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index