Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſtans, pilum in fiſtulam demiſſum intrudit ac retrahit: ad eius pili ſummum
eſt uectis: imum eſt calceo indutum: ſic uocatur corium turbinis ferè figura:
nam iſto modo ſutum eſt, ut inferiore parte, qua ad pilum, in ipſo incluſum,
affigitur, anguſtum ſit: ſuperiore, qua haurit aquam, pateat.
Vel orbiculus
ferreus, digitum craſſus, aut ligneus, ſex digitos craſſus, uterque longè calceo
præſtans, ad imum pili, quod per eam penetrat, clauo ferreo traiecto affixus
eſt, aut in eadem, in cochleæ figuram formata, incluſus: qui orbiculus ſuperi
us circumcirca corio tectus quinque aut ſex foramina habet uel rotunda uel
longiuſcula, quæ uniuerſa ſtellæ ſpeciem exprimere uidentur.
Habet etiam
eandem, quam fiſtulæ foramen, latitudinem, ut tantummodo in eam demit
ti & rurſus attolli poſsit.
Cùm autem operarius pilum ſurſum uerſus trahit,
aquam orbiculi foraminibus, cuius corium tunc deprimit, hauſtam, ducit ad
aperturam uel ſiphunculum per quem effluit: foricula uerò pyxidis aperi­
tur, ut aqua, quæ in truncum influxit, ſpiritu ducta denuo aſcendat in fiſtu­
lam: cùm idem operarius pilum intrudit, foricula clauditur, ut orbiculus ite
rum aquam haurire poſsit.
Lacuna A. Fiſtulæ B. Contignatio C. Truncus D.
Foramina trunci E. Foricula F. Siphunculus G. Pilum H.
Eius uectis I. Calceus K. Orbiculus habens foramina
rotunda L. Orbiculus habens foramina longiuſcula M.
Corium N. Hic terebrat ſtipites & ex eis fiſtulas facit O.
Terebra, cui cochlea est P. Terebra latior Q.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index