Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſeptem digitorum exciſum eſt: uerum illud interius, hoc extrinſecus, ut alterum
in alterum inire poſsit, cùm pilum incidit in priorem fiſtulam, foricula illa clauditur:
cùm extrahitur, aperitur: ut aquæ pateat foramen.
Vnuſquiſque autem iſtiuſ­
modi ſiphonum conſtat ex duabus fiſtulis: quarum utraque longa eſt pedes
duodecim: utriuſque foramen latum eſt digitos ſeptem.
Inferior in putei lacuna
uel in lacuſculo collocatur, eiusque foramen inferius obſtruitur ligno tereti:
ſupra quod fiſtulæ circumcirca ſex ſunt foramina, per quæ aqua in eam in­
fluit.
At ſuperioris fiſtulæ pars ſuperior aperturam habet altam pedem, latam
palmum, per quam aqua effluit in lacuſculum uel in canalem: quiſque lacuſcu
lus longus eſt pedes duos, latus & altus unum.
Quot uerò ſunt ſiphones,
tot ſunt axiculi, tot chelæ, tot utriuſque generis pila.
Sed ſi tres fuerint ſipho­
nes duo tantummodo lacuſculi ſunt, quòd lacuna putei & canalis cuniculi
in duorum locum ſuccedant.
Hæc autem machina ſic aquas ex puteo hau­
rit: rota uerſata primum pilum attollit: id ſubleuat primas chelas: atque ita eti­
am ſecundum pilum latum & primum teres.
Deinde ſecundum latum ſecun­
das chelas, & ſic tertium pilum latum et ſecundum teres: tum tertium pilum
latum tertias chelas & tertium pilum teres.
Nam ex harum chelarum clauo
ferreo nullum pilum latum pendet, quod nulla in re ultimo ſiphoni uſui eſſe
poſsit.
Contra uerò cùm primum latum decidit, quæque chelæ delabuntur,
quodque pilum latum, quodque teres.
Atque iſta ratione uno eodemque tempo­
re aqua in lacuſculos infunditur & ex eiſdem exhauritur: ex lacuna uerò pu
tei ſolum exhauritur, in canalem cuniculi tantum infunditur.
Quinetiam cir­
cum axem longiorem duæ rotæ fieri poſſunt ſi riuus tantam aquarum copi
am ſuppeditauerit, quanta eas uerſare poſsit: atque ex utriuſque ferri teretis par
te poſteriore unum uel duo pila lata appendi poſſunt: quorum quodque tri­
um ſyphonum pila commoueat.
Poſtremò neceſſe eſt puteos, è quibus aquæ
fiſtulis hauriuntur, eſſe rectos.
Nam omnes ſiphones, ut etiam aliæ machi­
næ tractoriæ, quibus fiſtulæ ſunt, aquas minus altè hauriunt, ſi fiſtulæ obli­
què in obliquis puteis locantur, quàm ſi rectà in rectis ſtatuantur.
Puteus A. Vltimus ſipho B. Lacuſculus primus C. Secundus ſipho D.
Lacuſculus ſecundus E. Tertius ſipho F. Canalis G. Ferrum in axe
incluſum H. Primum pilum latum I. Secundum pilum latum K.
Tertium pilum latum L. Primum pilum teres M. Secundum pilum
teres N. Tertium pilum teres O. Axiculi P. Chelæ Q.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index