Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1tuor robuſti uiri circumagunt: unus enim uel duo trahunt uectes, unus uel
duo eoſdem trudunt, atque ita illos iuuant.
Viciſſim aut alij duo uel quatuor
in eorum locum ſuccedunt.
Sucula iſtius machinæ, non aliter ac ſtratus aliarum
machinarum axis, habet tympanum, in cuius item fibulis ferreis annuli catenæ
ductariæ inhærentes aquas pilis per fiſtulas hauriunt, altitudine pedum octo
& quadraginta.
Altius enim eas extrahere non poſſunt humanæ uires, quòd
labor ille maximus non homines modo, ſed etiam equos defatiget.
Nam ſo
la aqua rotam, cui eſt eiuſmodi tympanum, continenter poteſt impellere: plu­
res etiam iſtius generis machinæ, ut proximæ, unius uenæ fodiendæ gratia,
ſed alia alio in loco profundiore ſolent conſtrui.
Sucula A. Tympanum B. Catena ductaria C. Pilæ D. Fibulæ E.
43[Figure 43]
Quinta machina partim tertiæ ſimilis eſt, partim quartæ. Nam à uiris ro­
buſtis ut hæc circumagitur: ut illa duos habet axes, quanque utrunque ſtratum,
& tria tympana utriuſque axis codaces ſic in tignorum armillis incluſi ſunt, ut
exilire ne queant.
Inferiori aut axi altera parte ſunt uectes, altera tympanum den
tatum: ſuperiori altera tympanum quod ex fuſis conſtat, altera id, in quo fi­
bulæ ferreæ ſunt infixæ: quibus annuli catenæ ductariæ ſimiliter inhæren­
tes aquas pilis per fiſtulas eadem altitudine hauriunt.
Hanc machinam uo­
lubilem duo uirorum paria uiciſſim uerſant: alterum ſtans laborat, alterum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index