Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1aliquantum recludit, ut ea catenæ ductariæ pars cum bulga inani rurſus in
puteum demittatur: deinde totum reſerat.
Itaque cùm iam pars catenæ ad ta
bulatum tracta rurſum circumuoluta, tympano etiam ipſa demiſſa fuerit in
puteum, extrahit uncum alterius harpagonis grandem, qui eum annulo ca­
tenæ implicauit.
At quintus iuxta lacunam in foſſa quadam latente conſiſtit:
ne, ſi contingat ut annulo dirupto pars catenæ aut aliud quiddam decidat,
lædatur: is batillo ligneo & bulgam regit et aquas in eam ingerit, ſi ſua ſpon
te ipſas non hauſerit.
Quoniam uerò nunc in ſupremam cuiuſque bulgæ par
tem inſuunt circulum ferreum ut ſemper pateat, & in lacunam immiſſa per
ſe ipſa hauriat aquas, non opus eſt ullo bulgarum gubernatore.
Præterea
quia his temporibus eorum, qui in tabulato conſiſtunt, alter bulgam effun­
dit, alter uectibus demiſsis oſtia caſtelli occludit, aut ſurſum tractis reſerat:
idem uncum alterius harpagonis grandem annulo catenæ ſolet inijcere: quo­
modo tres tantum in hac machina regenda operas dant.
Quinetiam quia in­
terdum is, qui effundit bulgam, priorem harpagonei.
ſubleuatum alteri tym
pano imprimens rotam ſiſtit, duo omnem laborem ſibi ſumunt.
Castellum A. Canalis B. Vectes C D. Canales ſub
oſtijs E F. Pinnæ duplices G H. Axis I. Tympa­
num maius K. Catena ductaria L. Bulga M. Locus
lamentum penſile N. Rector machinæ O.
Viri effundentes bulgas P Q.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index