Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Secunda huius generis machina uenti flatus in puteum canali longo in­
ducit.
Is ex quatuor aſſeribus toties coniunctis & coagmentatis, quoties al­
titudo putei hoc poſtulat, in quadranguli figuram formatur: eiusque commiſſu­
terra pingui & glutinoſa aquis madefacta oblinuntur: eiuſdem canalis os
ex puteo uel extat, & quidem altitudine trium quatuorúe pedum: uel non
extat: ſi extat, ſpeciem infundibuli quadranguli præ ſe ferens latius & paten
tius quàm ipſe canalis eſt, ut eò facilius flatum concipere poſſit: ſi non extat,
latius canali non eſt, ſed ad id è regione uenti ſpirantis aſſeres affiguntur,
qui flatum excipientes in ipſum ingerunt.
Os canalis extans A. Aſſeres ad canalis os, quod non extat affixi B.
48[Figure 48]
Tertia ex fiſtula uel fiſtulis & uaſe conſtat: etenim ſuper ſupremam fiſtulam
ſtatuitur uas ligneum ligneis circulis cinctum, altum pedes quatuor, latum tres: cu­
ius os quadrangulum, quod ſemper patet, uenti flatum concipit, & eum uel una
fiſtula in canalem longum, uel plurib.
in puteum deducit. Suprema fiſtulæ pars
incluſa eſt in orbe tam craſſo, quàm uaſis fundum eſt: paulò minus lato, ut uas
circum ipſum uerſari poſsit.
Ex orbe tamen fiſtula extans includitur in rotun
do foramine, quod eſt in medio uaſis fundo: qua parte ad fiſtulam affixus eſt
axiculus ſtatutus, qui per uas ferè medium penetrans fertur in operculi, fundo
ſimillimi, foramen, inque eo includitur, circum quem axiculum immobilem & fiſtulæ
orbem uas mobile facillimè uerſatur à leni aura ſpirante, nedum à uento, qui eius
alam gubernat: ea ex tenuibus tabellis conſtans ad ſupremam uaſis partem affi­
xa eſt: & quidem è regione ſpiritalis oris: quod eſſe quadrangulum & ſem­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index