Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1in altiori, per cuius os, qui uenas uel metalla experitur catillum forcipe im­
ponit
: in humiliori, per cuius partem ſuperius patentem: quo ſanè modo for­
naculæ
loco artifici eſt circulus ferreus: etenim ſuper focum camini ponitur,
& inferius oblinitur luto, ne flatus follis ſub ipſo exeat.
Quod ſi fieret tardi­
us
, uena excoqueretur, & æs liqueſceret in catino triangulari, qui in eum forci
pe
imponitur, & rurſus eximitur.
Circulus aut altus eſt palmos duos, craſ­
ſus
ſemidigitum: eius ſpacium interius plerunque latum eſt pedem et palmum:
qua
parte flatus follis in ipſum penetrat, exciſus eſt.
Sed follis eſt duplica­
tus
, qualem habere ſolent aurifices, aliquando etiam fabri ferrarij: cui in me
dio
eſt aſſer, in quo ineſt foramen ſpiritale, latum quinque digitos, longum ſe
ptem
, ſuo aſſerculo tectum: quod è regione eſt foraminis ſpiritalis infimi aſ­
ſeris
.
Eius uerò eadem eſt latitudo & longitudo. Sed follis longus eſt, exce­
pto
capite, tres pedes: latus poſtrema parte, ubi quodammodo rotundatur,
pedem
& palmum: ad caput, tres palmos.
Ipſum autem caput etiam longum
eſt
tres palmos: latum uerò ea parte, qua cum aſſeribus coniungitur duos pal­
mos
& digitum.
Poſtea paulatim fit anguſtius: naris, quæ unica, longa eſt pe­
dem
& duos digitos: ea in foramine muri, craſſi pedem & palmum, locata eſt,
ut
etiam dimidia capitis pars, in quam naris includitur: circulum uerò ferre
um
in foco ſtatutum tantummodo attingit: nam extra murum non eminet.

Corium
follis ſui generis clauis ferreis infixum eſt aſſeribus: tum corio
trinque
aſſeres iunguntur cum capite, ſuper quo eſt corium tranſuerſarium in
aſſeris
parte clauis, quibus lata ſunt capitula, infixum: ſimiliter alterum in par­
te
capitis: Medius autem follis aſſer ſituatus eſt in bacillo ferreo, ad quod cla­
uis
ferreis utrinque cuſpidatis & utrinque directò deorſum uerſus actis affigi­
tur
, ut leuari non poſſit.
Bacillum uerò ferreum in medio eſt duorum tigno
rum
erectorum, per quæ penetrat.
Superius etiam axiculus ligneus, habens
codaces
ferreos, in foraminibus eorundem tignorum uoluitur: in cuius me
dij
forma incluſus eſt uectis, et clauis ferreis affixus, ut non queat exilire.
Lon
gus
autem eſt quinque pedes & dimidium: cuius poſtremam partem prehen­
dit
annulus ferreus bacilli ferrei, pertinentis ad caudam infimi aſſeris ipſius
follis
: quam alter eius annulus ſimiliter prehendit.
Itaque cùm artifex uectem
deprimit
, follis pars inferior leuatur, flatumque in narem compellit: atque eti­
am
ſpiritus, per foramen, quod ſpiritale dicitur, aſſeris medij penetrans ſub­
leuat
ſuperiorem follis partem: cuius aſſeri ſuperpoſitum eſt plumbum tam
graue
, ut eam follis partem rurſus poſſit deprimere: quæ depreſſa æquè ac
inferior
pars per narem flatum expirat.
Iſto modo ſe habet follis duplicatus:
qui
fabricatus eſt propter circulum ferreum, in quo catillus triangularis, in
quo
uena æris excoquitur, & æs liqueſcit, collocatur.
Circulus ferreus A. Follis duplicatæs B.
E
ius naris C. Vectis D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index